376
Illustrissime domine,
Magnum sane damnum accepit res Suedica in morte D. Bannerii,2 sed in hoc dolore solatur me ducum3 et militum ea concordia, ut nihil inde mali sperandum sit et, quantum intelligere possum, fidi adhuc nobis manent Hassici et Lunaeburgici. Verum ad eos retinendum opus erit celerari, quantum res ferent, consummationem federis inter nostros Gallosque.4 Cum norim quam perplexari soleant Galli, censeam omnino inserendam federi cautionem de permutandis Hornio et Waertio.5 Ni id fiat, aut de machinis illis, quae sunt Benfeldii, aut de Bassompetra captivo6 aut quidvis causabuntur, ne emittant Waertium.
Quod ad res cum hoste componendas attinet, existimo Gallos inducias malle, nobis plenam pacem fore utiliorem gloriosioremque. Causa belli nobis fuit, bono ut loco poneretur res amicorum per Germaniam, quod sine pace, ut se habeant omnia, obtineri non potest. Galli propositum habuere fines proferre. Multa tenent, quae per pacem non sperant penes se mansura. Itaque velint per inducias possessioni suae induere speciem vetustatis. Hae sunt causae, cur de conditionibus induciarum colloquia in aliud tempus post confectum fedus, quod nunc tractatur, differri magis e re nostra censeam.
Doleo me de Portugallicis legatis serius scisse reginae nostrae sententiam, de qua edoceri pridem volueram. Nunc literae Excellentiae vestrae, quae me ea de re instruunt,7 ad me venere post digressos duos, qui hic fuere, legatos.8 Sed poterit circa ordinarium, qui huc venit,9 impleri quod non alia de causa dilatum est, quam quia in tam gravi negotio putabam mihi non meum sequendum iudicium, sed eorum, qui in me imperium habent, quem modum etiam Angliae legatus10 secutus est et, puto, in eius generis rebus legati alii sequi solent. Quia multa possunt evenire talia, nihil magis optem quam saepe mandatis aut certe consiliis instrui.
Sum autem eroque semper,
Excellentiae vestrae obedire et inservire paratissimus obligatissimusque
H. Grotius.
Lutetiae, 19/29 Iunii 1641.