294
Excellentissime et illustrissime domine,
Scripsi ad eum, qui praesidio Benfeldiae praeest,2 item ad D. Mockelium,3 petiisse a me regis ministros, ut de mittendo Brisacum Bassompetra4 belli lege capto et reddendis machinis quibusdam bellicis Benfeldii depositis ipsos commonefacerem. Rogavi eos, ut facerent id, quod retinendae esset amicitiae, aut quod de hac re esset, me edocerent. Locuti autem ita erant, quasi et machinae istae et captivus extra controversiam regis essent. Nunc vero videor mihi intelligere fuisse ea ducis Vinariensis, quo mortuo ad quem pertineant, disputationem recipit, de qua iudicium Sublimitati tuae libens permitto.
Audio venisse in Daniam a novo Portugalliae rege legatum.5 Dicitur idem iturus in Suediam. Quod si est, spero me mandata accepturum, quid circa legatos eiusdem gentis, qui hic sunt,6 facere debeam, sicut legatus Anglicus7 exspectavit, donec in Anglia aliquid super ea re constitutum esset. Ei legato, qui nunc in Angliam ivit, multorum sermones Hiberniae praefecturam destinant. Tenemur omnes in summa exspectatione eorum, quae in Anglia duobus illustribus reis8 evenient et quae in parlamento decernentur super negotio Palatino.
Eporediae9 obsidio durat adhuc. An derelicta sit a Gallis, discrepant rumores. Interim in fine Belgico coepit obsideri Bapalma planeque spes de hoc anno se praebent egregiae, nisi duraret ista Sedanensis procella.
Quotidie ii, qui10 ibi sunt in praesidio, pecora de Gallis capiunt idque necessitatem vocant, quia prohibitis commerciis aliunde non habent ipsi et oppidani unde vivant. Bellum in Gallia civile multi metuunt. Mihi satis liquet multos esse, quibus res praesentes displiceant, sed eos puto non facile inter se coalituros et, si coalescant, a tot ac tantis exercitibus regiis facile posse opprimi. Certe illud hinc erit malum, quod pars copiarum eo metu distinebitur, quominus in hostem sit usui. Rex edicto salutari11 vetuit, ne ullae pecudes e regno Galliae exportentur, item ne iumenta et instrumenta rustici laboris pro ullis privatis ac publicis debitis capiantur. Exercitus, qui regem eiusque ministros tuebitur, erit ad Laudunum. Acriter puniuntur seditiones ortae Molini atque alibi, et ubi novarum metus est, miles mittitur, ne usquam scintillae maneant, unde incendium faciant qui Sedani sunt principes.12
In Catalania Motta Odincurtius13 caesis Castellanorum octingentis caeteros Tortosam
295
redegisse dicitur. At in Portugallia coniuratum est in caput novi regis atque id undecim de proceribus supplicio expiatum.14Dux Carolus simul cum Halerio15 quindecim habent millia militum. Submittuntur ei incrementa ut et Erlachio16 et iis, qui in Italia sunt, ubi cardinalem Sabaudum spes capiendi Fossani fefellit. Archiepiscopus Burdegalensis17 Ruscinonenses a commeatibus maritimis arcet.
Deus etc.
Lutetiae, VIII/XVIII Maii MDCXLI.
Regis exercitus, qui Samaram18 transiit, habet secum machinas centum. Admiralis antehac Castellae,19 qui ad regendam Siciliam ivit, secum fert, quod multum turbatis Hispaniae rebus, quindecies centena scutatorum millia. Qui in Galliam e Portugallia venit legatus Romam iturus,20 frater est comitis Vimiosi,21 episcopus vero Lamegi. Magna est fames in Ruscinonensi comitatu: equi eduntur. Bapalmae non plena est obsidio, sed assultatio magis.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Disceptatio ad quem Vinariensis haereditas pertineat. Metus belli civilis in Gallia. Duo regis edicta. Conspiratio Lusitanica. Alia nova.