456
Illustris domine,
Vidi regem Remis bene valentem. Impetravi ab eo pro libertate marescalli Hornii2 quaecunque ab ipso exspectari poterant. Deum rogo, ne nova alia rei adeo optandae interveniat mora.
Hostium exercitus grandis factus accessione ducis Caroli3 ad XXIV, ut fama est, millia, ad Airam se posuit in iisdem munimentis, quae Galli sibi fecerant neque deiecerant, quod fieri solet ab urbium captoribus, ideo quod famem metuentes hoste agros circum tenente, Ranzovio4 suasore propere se inde abstulerant relicto praesidio ad IV millia et commeatibus in menses quatuor. Nunc rex eo se ire dicebat experturum, utro se datura esset belli fortuna.
Percommode evenit regi, quod cum Bulionio duce res composita est5 datis ei pecuniis et conditionibus, quas postulaverat de corpore comitis Suessionensis inferendo in monumenta maiorum deque eius memoria et iis, qui partes eius secuti sunt, non lacessendis. Sedani custodia partim penes regem, ut puto, partim penes ducem erit, ut quondam Henrici IV temporibus.6 Protestantes, qui Sedani sunt, magnam a rege iniere gratiam, quod Gallis, qui captivi Sedanum abducti fuerant, multa exhibuere humanitatis officia. Guisius intellecta transactione Bulionii cum suis abiit Sedano, at Virgilius Malvezzius,7 Hispanicus legatus, et alter ab imperatore, propinquus Traumensdorfii,8 exspectare voluerunt, donec eis dux Bulionius denuntiaret nihil illis amplius apud se esse negotii. Ita subito mutantur rerum vices.
In Catalania Motta Odincurtius9 auxilium accepit quatuor millium et Burdegalensis archiepiscopus10 naves longas quatuor, sex alias. Quos in Lotharingiam rex miserat sub Grancaeo,11 eos iam revocat ob Airae periculum. Etiam nobilitas locorum proximorum ad arma vocatur. Nec minus XXX millibus ibi habiturus est rex. Coeunt eius exercitus circa Teruanam. Nothus infans comitis Suessionensis12 baptismo oblatus est per defuncti comitis matrem13 et Longavillanum factusque eques qui nondum peditis officium didicit.
Gillo Hasius14 depascit Badensem marchionatum Erlachio15 nunc intra Brisacum conquiescente. Quidam existimant Gillonem Hasium ire auctum Piccolominaei copias. Fama hic est propositum imperatori legationem mittere in Angliam,16 nempe ducendo tempori, ut antehac.
Literas e Gallia,17 quae in Brabantia retardatae fuerant, spero iam manumissas.
457
Vidi quae in Anglia acta sunt in negotio Palatino.18 Perplacent; tantum desideratur definitius aliquid de auxiliis. Alioqui vix erit, ut revomant bolum, qui eum devorarunt. Magnum vero damnum est tempus perdere.
Miror Torstensonium19 nondum esse in exercitu capitis egente. Ex colloquiis inter Suedos et Brandenburgicos20 boni spero aliquid, non ipsis tantum, sed et omni Germaniae. Fedus inter Suediam et Galliam21 ita factum est, ut pecunia, quam dat Gallia Suedis, augeatur adiectis centum mille francis. Duret autem fedus ad pacem usque communem; de qua constituenda in arcano quaedam convenere. De locis colloquii ad pacem tamdiu disputari miror sane.
Bellum civile rex Galliae iam exstinxit. Nam quae dux Carolus et duces Guisius, Vendocinensis, Valetta22 facere poterunt, ea pars erunt belli, quod gerunt Hispani. Gallorum autem nemo facile reperietur, qui se aut Hispanici dominatus aut perfidiae Lotharingicae ministrum faciat.
De Wolfenbuttelio bonos nuntios exspectabimus. Dorstenae autem arbitror iam consultum transcripto in aliud militiae nomen milite. Nisi id faciunt,23 Batavi in sua peccabunt commoda.
Regina regis Galliae mater24 Coloniae erit impensis regis Britanniae, qui dabit operam, ut a rege Galliae indemnitatem consequatur. Sed eius rei sponsor esse nolim. Regina Angliae videtur manere, ne abitu accendat odia iam residentia. Sed iuvenis principis Arausionensis nuptam25 ante aetatem, qua res nuptiarum impleri possit, ituram non puto. Regina Suedica mater26 animi causa abiit et animi causa, quantum video, erit in paupertate aut oneri hospitibus. Magna sane nostra aetas documenta dedit nihil esse extra fortunae tela positum. Rex regum ista suis arbitriis dispensat, quem ill. Dom. vestrae semper opto propitium.
Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, 7/17 Augusti MDCXLI.
Millereius27 priusquam ab Aira abiret, congressus cum hostium parte cepit signa novem, carros CCC. In alia pugna Galli quatuor centurias gentis Hispanicae disiecere. Romae legatus Hispanicus28 omisit celebrare solitis ceremoniis diem sanctae Elisabetae, reginae quondam Portugalliae.29 In regno Neapolitano et oppidana munera publice veneunt quaerendae pecuniae ergo. Harcurtius30 terram, quae Languesa dicitur, insidet. Inter Burgundos ducatus et comitatus de induciis agitur. Anglos audimus regi suo dare XXVI milliones ex capitali tributo.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 14/24 Aug. 1641.