504
Illustris domine,
Galli Bapalmam obsidere coeperunt relictis ad Airam Hispanis. Si capietur Bapalma, teget Atrebatum urbem et viam patefaciet ad Cameracum. A principe Arausionensi magni aliquid exspectatur hoc adhuc anno. Puto posse eum in Brabantiae interiora penetrare.
Lotharingus novas tentat conditiones cum rege.2 Verum ego non video, quomodo fides tam insigniter laesa restitui possit. Interim duci Guisio ex decreto parlamenti Parisiensis absenti imaginaria decollationis poena irrogata est; bona autem eius, quae a corona venerunt coronae, caetera sine ullo onere regi adiudicata, serio plane, et quae tenebat ecclesiastica beneficia vacare pronuntiata. Dux Bulionius huc venturus putatur cum uxore,3 cui cardinalis valde comiter commendari se voluit. Non dubito, quin rex acturus sit cum Batavis, ut illi restituantur praefecturae et munera militaria.4
Avide exspecto certus fieri de Torstensonii5 et supplementi adventu in castra et quid de Wolfenbuttelio futurum sit. Nam rumor est discessisse inde nostros, ut Piccolominaei ulteriores processus impediant. Imperator videtur Hispani molitionibus impediri, ne de pace cogitet, quae sane, si in sola Germania fiat, mire profutura sit Catalanis et Portugallis, quibus adiuvandis vacuas habitura esset vires Gallia. Caeterum sicut Catalaniae res post ultimam mari pugnam6 non optimo sunt in loco, quanquam dicitur cum nova classe eo ire marescallus Bressaeus7 velut repetiturus. Taragonae obsidium, de quo multum dubito, ita Portugallia malis internis non levibus laborat. Coniurarunt omnium ordinum viri plurimi in regem novum, reginam liberosque eorum.8 Quidam, qui ei coniurationi nomen dederat,9 pressus conscientia atrocis facinoris, rem aperuit poenitentiario suo, et hic poenitentiario regis, is vero regi. Capti sunt homines prope triginta, archiepiscopus,10 episcopi, duces, comites, inquisitores, nobiles, plebeii. Apud quendam civem Ulyssiponensem ingens vis reperta pecuniae et pulvis bellicus ad incendendam novi regis classem. Multi fugere. Opprimetur quidem suppliciorum terrore motus hic in praesens, sed tam late sparsae contagii reliquiae etiam in posterum metuendae sunt. Rex Hispaniae nihil adversus Portugallos movit nimirum coniurationis exitum opperiens. Putatur ad oram Portugalliae ire classis Castellana, quae ad Catalaniam fuit. Sed et novus rex a classe non est imparatus, quippe naves bellicas habiturus ex suis et Gallicis et, quae indies exspectantur, Batavicis ad LXX.
Rex Galliae Peronae est et cardinalis Riceliacus, Hispanus cardinalis adhuc aegrotus Cor-
505
traci. Halerius11 Castellum, id nomen est ad Mosellam loco, obsidet; comes Harcurtius12 Conisam. Princeps Condaeus Perpiniano incommodat quantum potest, quasi ad obsidium se parans.Res Britannicae mihi non placent neque sperare audeo aequi aliquid ab imperatore in causa Palatina, quamdiu parlamentum Angliae nihil certi decernit, neque, ut id decernat tale aliquid rebus Angliae vicinorumque regnorum turbidis adeo per discordias et suspiciones. Duci Lenoxio13 Scoti aditum intra fines suos non permisere, nisi postquam fedus Scoticum signasset. Suppliciis procerum in Scotia puto supersessum iri ob regis praesentiam. Sed haec quoque prolatatio est mali, non remedium.
Reginam matrem Galliae regis14 puto Coloniam ire. Attamen metum illum Batavorum video non carere suis causis. Quod sub idem tempus rex Daniae cum tot principibus et vicinis et longinquis federa facit,15 videndum est, ne sub nomine mercatuum maiora lateant. Pactiones istae inter Suedos et Brandenburgicos16 quanquam temporariae spem mihi dant rerum maiorum Deumque precor ut ad pacem perpetuam muniat viam. Classis ex America pars altera quin in Hispaniam venerit, video hic quidem non dubitari. Miror teporem Batavorum in Dorstenae negotio. Si defendi adhuc aliquamdiu id oppidum potest, forte post adventum Torstensonii nova capientur consilia e re Hassorum.
Deus ad bonum commune cuncta dirigat et ill. Dom. vestram respiciat favens.
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, XIV Septembris MDCXLI.
Galli et Spinale et Castellum ad Mosellam cepere. Literae interceptae ostendunt Hispanis, qui in Catalania et mari proximo sunt, propositum oppugnare Caput Quercus et Palmos et in Ruscinonensem regionem invehere militem et alimenta.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 12/22 Sept. a.o 1641.