eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5424. 1641 oktober 19. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Nobilissimo filio2 ill. Dom. vestrae opto felicem e Suedia reditum bene confectis negotiis.

    577

    Exspecto avide nuntium de Torstensonii3 adventu ad exercitum circa Albim. Dux Augustus4 id fecit, quod eum facturum semper credidi. Qui restant eius domus et landgravia5 fulciendi erunt bona spe et federibus. Ratisbonensis ista anteactorum obliteratio6 ita facta est, ut, prout res se dederint, interpretationes accipere possit. De rebus Palatinis certius iudicare poterimus, ubi parlamentum Angliae iterum coierit. Vidi quae legatus Anglicus7 imperatori perscripta dedit super eo negotio. Non multum illis vocibus movebitur imperator et res in longum ducitur.

    Gallorum res bono satis sunt in loco, non eo tamen, ut eorum magnitudo suspectior Hispanica Anglis esse debeat. Audio regem Britanniae fedus velle cum Batavis.8 Id quale sit, scire erit operae pretium. Electorem Palatinum9 factum esse Scotiae baronem audio. Galli vero aegre ferunt quod sui in Scotia impediuntur dilectus.

    In Ruscinonensi tractu Elnae obsidium minantur Hispani. Marescallus Bressaeus,10 ne in Catalaniam eat, podagrae excusatione utitur. Tamaricum in limine Arragoniae cepisse dicitur Motta Hodincurtius11 multaque in illis locis praelia fieri modo his, modo illis prosperiora. A Perpiniano Hiberni quidam ad Gallos transiere. Exspectatur hic ex Portugallia marchio Bressaeus12 cum classe, quae dicitur multum lacerata tempestatibus.

    Dux Carolus13 exercitu imminuto ad duo, ut dicitur, millia Metensem agrum populatur videturque se addere velle Gilloni Hasio,14 qui et ab Hatzfeldio15 mille equites accepit et peditis aliquid Erlachiumque16 cis Rhenum redegit, cui Erlachio pecuniae hinc mittuntur, ut copias augeat. Circa Bernam rustici priorum impunitate audaciores facti nondum bene quiescunt.

    Cardinalis Hispanus revalescere dicitur. Verberatur a Beckio17 Aira et spes eam liberandi decrescit. Sed videtur comes Guichius18 oppugnare velle Arlosiam et Clusam. Ei se opponet, ut credibile est, Lamboius,19 qui cum exercitu suo nunc non procul est ab Insularum urbe.

    Et Galli et Hispani in Italia in hiberna reduxere potissimam militis partem. Dicitur tamen Ravelium obsidere velle Harcurtius.20 Parmensis magna imposuit praesidia oppido Castri, quae papa obsidet, et Raziliano.21

    Dux Longavillanus ne in Germaniam eat, medicorum malis ominationibus terreri se dicit.

    578

    Laborat papa, ut pacem aut inducias faciat inter Hispanum et Gallum. Episcopum Lamegae22 ut legatum Portugalliae nondum agnovit. Cum Luca transegit maiore eius civitatis honore quam suo.

    Rhaetis, qui in Mediolanensi sunt ducatu, male solvuntur stipendia; itaque multi dilabuntur. Cappucini in Engadinam ire nolunt, cum ipsis iam id concessum sit, nisi datis sibi reditibus unde vivant. Quod pontificii Helvetii revocare a Gallia militem suum volunt, nisi comitatus Burgundiae extra bellum seponatur, id parum curant Galli. Vix enim quingentos habent milites ex illis locis et horum multi quamvis revocati non ibunt inescati bonis hic stipendiis. Friburgum et Solodurum simulant favere se protestantibus, ut eorum consilia explorent. Papae auctoritas in Gallia multum vilescit.

    Deus ill. Dom. vestrae semper favens adsit.

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, XIX Octobris MDCXLI.

     

    Venere huc dux Bulionius et uxor eius.23 Dat operam rex, ut permutationem cum eo faciat Sedanumque obtineat.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.

    In de copie te Uppsala staat in margine: MP.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 302. Gedrukt Epist., p. 692 no. 1530.
    2 - Joachim Camerarius (no. 5026 n. 8). Zie over zijn reis naar Zweden Friedr. H. Schubert, L. Camerarius, p. 408v.
    3 - Lennart Torstensson (no. 5176 n. 4) kwam pas eind november bij het leger aan.
    4 - August, hertog van Braunschweig-Lüneburg-Wolfenbüttel. Tezamen met de hertogen Friedrich en Christian Ludwig van Braunschweig-Lüneburg had hij te Goslar op 7 oktober onderhandelingen met de keizer geopend.
    5 - Amalia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    6 - Het keizerlijk edict van amnestie dd. 20 augustus 1641; zie ook no. 5357 n. 22, no. 5377 n. 13.
    7 - Sir Thomas Roe (no. 5143 n. 7); zie voor zijn ‘Memoriale’ dd. 20 augustus 1641 no. 5310 n.6.
    8 - Het verdrag kwam niet tot stand; zie ook no. 5023 n. 9.
    9 - Karl Ludwig van de Palts.
    10 - Urbain de Maillé, markies van Brezé, maarschalk van Frankrijk (no. 5142 n. 16); hij was van oktober 1641 tot mei 1642 Frans onderkoning van Catalonië.
    11 - Philippe, graaf van La Mothe-Houdancourt (no. 5060 n. 16), veroverde half september Tamarite de Litera; zie Gazette 1641 no. 132, p. 774vv., dd. 23 oktober.
    12 - Jean Armand de Maillé, markies van Brezé (no. 5103 n. 9).
    13 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    14 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20).
    15 - De keizerlijke veldmaarschalk Melchior von Hatzfeldt und Gleichen (no. 5025 n. 11).
    16 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    17 - Johann von Beck (no. 5140 n. 19).
    18 - Antoine III de Gramont, graaf van Guiche (no. 4996 n. 16). Arleux en Lécluse liggen ten oosten van Atrecht.
    19 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    20 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt (no. 5054 n. 3), Revello ligt ten westen van Saluzzo in Piemonte.
    21 - Ronciglione.
    22 - Miguel de Portugal, bisschop van Lamego (no. 5028 n. 6).
    23 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon, en Eleonora van den Bergh kwamen op 18 oktober te Parijs aan.