eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5411. 1641 oktober 12. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    De Bapalmae propera deditione aegre se Hispanis purgare poterit Lauretta.2 De Aira quid futurum sit, incertum est. Sed quando Lamboius3 ad vitandos morbos retro nonnihil cessit cum maiore parte exercitus relictis ad Airam octo millibus, videntur Galli id agere, ut inter hos et illum se interponant et rem perducant ad praelium, avidi talium. Princeps Arausionensis, ut video, iam diu saxum illud frustra volvit, quod semper elabitur.4

    Ego cum ill. Dom. vestra sane miror Suedos in rebus saepe urgentibus esse tam tardigrados nec meminisse Alexandri illud, μηδὲν ἀναβαλλόμενος.5 Si Brunovices nos deserunt, evenit illud, quod ego ab Augusto duce et a Darmstadiensi landgravio6 semper exspectavi. Et haec

    564

    mutatio et Dorstenae iactura perplexam haud dubium quin sint redditura viduam landgraviam;7 quam si retinere volumus, debebit Suedia de federe cum ea ineundo cogitare.

    Vidi iuramentum novum Scotorum, qui in parlamentum veniunt.8 Vidi et ea, quae ab inferiori classe Anglicani parlamenti proposita sunt: omnia valde adversa regiae potestati. Rex interim sibi intus canit τλῆθι φίλη κραδία.9 Idem parlamentum ubi post Octobrem coibit iterum, utinam plus faciat pro causa Palatina quam ego his temporibus augurari audeam. De America illud10 nimis ventosum est. Quod si res eo manent in loco, in quo nunc sunt, erit in colloquiis de pace Μεγαρέων, id est Britannorum cum suis, οὐδεὶς λόγος.11 Et multum vereor ne illi magis ament commercia cum Hispanis et Flandris12 quam bonum Germaniae statum.

    Parantur hic XXI naves longae Massiliae, Tolonae totidem ad firmandas res Catalaniae, augentur et copiae in Ruscinonensi tractu, ut res arctae fiant Perpiniano. In Portugallia coniuratio omnium sontium, etiam episcoporum et ducum suppliciis expiata est, quod bene vertat; mihi metus pro eius regni rebus non decedit.

    In Italia bellum inter Gallos et Hispanos aliquantulum quiescit. Sed incalescit alterum inter papam et Parmensem.13 Cepit papa ducatum Castri, imminet urbi. Habet in armis viginti millia. Parmensis adhuc ei impar militem et amicos quaerit. Dux Ethruscus14 et Veneti primum suae tutelae advigilant, si occasio se dederit, res suas promoturi.

    De comitatu Burgundiae arces plures duodecim cepit Granseius15 non auso contra ire marchione Sancti Martini,16 quem Hispanus illis locis praefecit, ideo quod copiis minor esset. Earum arcium pleraeque et oppidum Ionvillae diruta sunt, ne oneri essent; paucis praesidia imposita. Erlachius et Gillo Hasius17 in marchionatu Badensi diu infesti egere. Nunc Erlachius in Palatinatum Inferiorem ivisse et ibi multum praedae et Soltzam oppidum cepisse dicitur. Dux Carolus18 ad Viverium est putaturque cum exercitu iturus in Germaniam contra Suedos, nisi novas conditiones a rege impetret; quod quanquam difficile speratu est, tamen non cessat ad regem saepius ea de causa mittere.

    Res Galliae ubique in tranquillo sunt statu. Idem opto toti christiano orbi et speciatim ill. Dom. vestrae eiusque amicis. Sum vero eroque semper

    Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 12 Octobris 1641.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 9/19 8bris 1641.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 301. Gedrukt Epist., p. 691 no. 1527.
    2 - De sieur de Laurette, Spaans goeverneur van Bapaume; de stad had zich op 18 september na een kortstondig beleg overgegeven.
    3 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    4 - Toespeling op de Sisyfusarbeid van Frederik Hendrik, wiens aanslag op Sas van Gent (Saxum Gandavense; vgl. no. 5387) was mislukt; ook in de campagnes van 1637, 1639 en 1640 bevond hij zich nabij Sas van Gent.
    5 - Pseudo-Callisthenes, Historia Alexandri II, 7, 7.
    6 - August, hertog van Braunschweig-Lüneburg-Wolfenbüttel, en Georg II (1605-1661), landgraaf van Hessen-Darmstadt.
    7 - Amalia Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel; Dorsten was op 18 september voor haar verloren gegaan.
    8 - Zie no. 5376 n. 15.
    9 - Vgl. Homerus, Od. XX, 18: Τέτλαθι δή, κραδίη, καὶ κύντερον ἄλλο ποτ᾽ ἔτλης. Zie voor Grotius' lezing van deze plaats ook supra no. 1846 (dl. V).
    10 - Camerarius' brief hierover ontbreekt. Zie echter de brief van N. van Reigersberch dd. 22 september, no. 5379, en Grotius' antwoord, no. 5414.
    11 - Zie supra no. 5119 n. 8.
    12 - De copie te Uppsala geeft in plaats van ‘et Flandris’: conflandis.
    13 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    14 - Ferdinando II de' Medici, groothertog van Toscane.
    15 - Jacques Rouxel de Médavy, graaf van Grancey (no. 5323 n. 11). Zie ook Gazette 1641 no. 126, p. 733vv., ‘Extraordinaire’ dd. 10 oktober.
    16 - Jean Baptiste de La Baume, markies van Saint-Martin, Spaans goeverneur van de Franche Comté.
    17 - Resp. Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15), en Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20). Erlach maakte zich meester van de plaats Seltz aan de Rijn.
    18 - Karel IV, hertog van Lotharingen, bevond zich wellicht te Vivers nabij Château-Salins.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]