Frater optime,
Laetor sane aliquos illic, ubi iam vivis, protestantes reperiri, quibus tua Annotata ad Cassandrum2 probentur, imprimis vero Codurium3 ea doctrina iisque conditionibus, quibus eum depingis. Vossius4 ut aliqua moneat, quae mutari possint aut debeant, vix puto obtineri posse. Male enim sibi metuit ab iis, quos in te concitasti, ideoque periculosae plenum opus aleae esse iudicat et silentiarium, ni fallor, aget. De confessione Graecarum ecclesiarum Baiazethi oblata5 inquiram; caeterum et illud scire velim, ecquid veri sit in novis Gallicis super somnio Turcici imperatoris,6 quod nuper vulgatum est. Calvini locum7 expectabo.
Portesii8 versionem Gallicam Psalmorum in ecclesiis cani lubens intelligo. Si fieri potest, rogo et versionis et modulorum exemplar habeamus addito, quibus in ecclesiis iam is usus invaluerit. Blaviis spem feci et insuper faciam imprimendi tua in Vetus Testamentum,9 dummodo bonos na[n]ciscantur correctores. Vellem participem me fecisses responsi tui ad Spiringium10 super calumniis utrique vestrum iniectis missi, quod in calce epistolae tuae11 promiseras; id oblivioni datum nollem.
661
Sexto huius mensis summo mane obiit cognata nostra Gertrudis Dussena, uxor Basii,12 in praedio suo Holiano, cuius mortem vir septuagenarius aegre sane fert. Ego eum hodie consolatus sum. Narravit eam in suis amplexibus christiane admodum expirasse et tibi salutem nomine suo nuntiari iussit.
Nuper in conventu Ordinum13 magnis animis Harlemenses et Lugdunenses invecti sunt in propositionem Summi Senatus, qua Stridenus et Cloeckius14 destinantur collegae dixeruntque per foedus Ultraiectinum15 arceri ab omnibus muneribus homines, qui publicos reformatorum coetus non frequentent. Sed nihil super ea re decretum. Interea Catsius16 rem protrahit.
De Aira doleo, praesertim quia ante octiduum de liberatione scripseras.17
Vale, frater optime, cum uxore et liberis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae Comitis, IX Decembris 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Dec.
En in dorso: 9 Dec. 1641 W. de Groot.