710
Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime,
Gratissimae fuerunt Excellentiae vestrae literae, quas a regni Sueciae residente ad Helvetios accepi, ut et commendatio illa, quae multum me obligatum invenit, ut viro illo summo studio adessem, tum propter debita regno officia et vestrae Excellentiae in me affectum, quae plurima meretur, tum etiam propter personae illius qualitatem, cui non indigne opera adhibetur.2 Difficilis autem est consultatio de itinere eius, quod in Sueciam suscipere conatur, cum et infensi hostes undique timentur et angustia pecuniae multas difficultates obiiciant, quae haud facilem ipsi transitum pollicentur. Videbo tamen, ut commode progredi possit, ne inutilem sentiat commendationem, cuius mihi honorem Excellentia vestra offerre voluit.
De admiralio Martino Thysio, qui Sueco-Hollandicas naves gubernat, laudabile nunc factum narratur, utpote qui magno conatu suis navibus ausus sit fretum illud Oresundam - quod munitissima arce refragantes naves fulmine tormentorum ab ingressu et egressu arcere solet - transire;3 quod sic feliciter ei successit, ut cum gloria lucentis diei spretis eorum munimentis et explosionibus portum ibidem proximum occuparet. Celebravit hunc successum absque suorum iactura, atque insuper propugnacula illa, quae in navibus extructa mari innatantur, tormentorum globulis dei‹i›ecit. Naves duas Danicas in mari Baltico suas Fecit. Insequenti die inde Gotheburgum profectus,4 ut cognosceret de regia Suecorum classe, cuius coniunctionem summopere desiderabat; cum autem et illos ibi ignorantes deprehenderet, mare cum suis ingressus, ut quod quaereret inveniret. Dum per undas hic admiralius progreditur, complures Danorum naves accesserunt, quae frustra aliquid tentare conati sunt, cum velocior iis esset et a persequendo conspectus Suecorum terrebat.5 Cum Thysius Gotheburgum intrasset, regni Suecici archidapife-
711
rum allocutus est, qui aliquot millia militum duce Steenbock adducebat.6 His statim in Hannibalem Seestadium eruptio facta; cladem multorum hominum dederunt bellicis tormentis 4 ablatis. Hornius in obsidione Malmogiensi strenue pergebat et hosti nihil intactum relinquebat.7 Haec omnia domino Ludovico de Geer ab admiralio Thysio scripta sunt.Regis Daniae mortem omnes proclamant,8 nec desunt qui hoc confirmare audent apposita adversae parti pecunia more mercatorum. De effectu legatorum Battavorum in Dania necdum quicquam nuntiatur;9 hoc tantum semper adfertur minus digne eos tractari, cum noctu etiam gens Danica servis eorum infesta sit et ad defensionem compellat, diu vero convicia suggerat et male iis affectam voluntatem. Rumor est a Danis Battavum nautam suspensum esse,10 ideo quod Suecis in hoc bello servitia praebuerat; quod si factum est, male hic de facto iudicabunt.
Torstensonius, cum provocatus hostis animum pugnandi non habeat, silentio consilia sua tegit quibus Gallasium otio aut ignavia expellat,11 sed brevis credo erit eiusdem ibi mansio, quia a caesare revocatus est, ut propiora loca tueatur ab invasione Ragotskii,12 qui ipsam fere hereditariam caesaris possessionem vastat, spoliat et occupat, ut ex literis interceptis ad Trittau refertur.13 Kocklitz post acrem invasionem se Saxoni dedit,14
712
ubi cum praeses civitatis Saxo deprehenderetur, princeps vivum cum palo rumpi iussit, linguam ipsi praescindi cutemque detrahi. Koningsmarchius armata manu ad 6000 militum ad ea loca pergit.Legati Belgici ad Suediam postquam valedixerunt ingenti classi Sundam petenti,15 cursum direxerunt in portum Elsburgensem, ubi invenerunt 6 Danicas naves armatas prohibentes illis uberiorem progressum. Ibi frustra primo admiralius Danicus, mox Zeestadius sollicitatus est de libero et recto Gotheburgum itinere, offerentes anfractum Bahusensem; interea Zestadius ipse in classem venit, legatos ad prandium invitavit et tandem salvum legatis transitum praestavit per admiralium, postquam per octiduum illos variis praetextibus impediverunt. Venientes Elsburgum cum Danico admiralio et navi excepti sunt a vicecolonello Bielkio et urbano magistratu, qui legatos deduxere in urbem, ubi milites civesque in armis legatos excipiebant, ubi per duos dies morati fuerunt, per armatos cives exiverunt,16 deducente legatos in curru gubernatoris Assersonii17 magistratu urbano extra portas. Deinde pergabant terrestri itinere. Felsbrogiae sacrae regiae Maiestatis currus excepit legatos et Arbogiae sacrae regiae Maiestatis cubicularius Axelius Sparre et Arosiensis gubernator Claudius Stierneskiöldt salutabat legatos18 et dominus Sparrius illos in duas naviculas, galliot dictas, deduxit impensis regiis Holmiam usque, prima nocte in Kongsör regio praedio, altera in urbe Stregnensi.19 3 Augusti hora 6 pomeridiana Holmiam venerunt.20 4 Augusti legatus regis Galliae Thuillerius accessit introductus a domino Mathia Soopio et Thurone Bielkio21 20 curribus et procerum filiis
713
nobilibusque equis incidentibus. 5 Augusti misere legati secretarium suum22 ad regni cancellarium plenipotentias oblatum; tum etiam ad audientiam admissus est a sacra regia Maiestate Thuillerius. 6 Augusti legati Belgici in regiam vocabantur.23 Cancellarii Excellentia dominus Skytte et Petrus Sparre bis Thuillerium et Battavorum legatos visitarunt. Semel ab iisdem illo tempore visitatae sunt Oxenstiernii et Delagardii Excellentiae, quae cum ipsis de pace componenda tractant pacataque agitant, si Danus modo se accommodaverit rationibus aequis.24 Gallicus legatus nominat Lubecam, Belgici Helsingoburgum tractatui.25 Thuillerium brevi abiturum putabant.26 De Battavis incertum, nam 10 Augusti stylo novo miserunt acta ad legatos in Dania.27 Sacrae regiae Maiestati placet negotium pacis et expectatur nunc regis Daniae responsum atque consilium.Regina nostra clementissima cum regni proceribus optime - Deo laus - valet. Archidapipher Gotheburgo Holmiam expectabatur.28 Dominus Petrus Banerius mortuus est.29 Comes Woldemarus apud Muscovitas iam serio in carcere servatur, quia dum per custodias effugere voluit, quosdam ex iis interfecisse dicitur.30
Hisce Excellentiam vestram divinae protectioni devotus commendo, et semper maneo, illustrissime et excellentissime domine legate,
illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 5 Septembris 1644.
714
Adres: A son Excellence, monseigneur Hugo Grotius, conseiller d'estat et ambassadeur de sa Majesté la royne et la couronne de Suede en France, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 13 Sept.
En in dorso: 5 Sept. 1644 Appelboom.