Frater optime,
Tradidit mihi tuo nomine Isaacus Vossius duo exemplaria Annotatorum in Vetus Testamentum,2 quae ego ut iubes impingi curavi; altera duo quae Vanderhogio dedisti nondum comparent,3 etsi ipse iam huc venerit, sed ubi Hagam redierit allaturum puto. Ego tibi pro munere in me collato gratias habeo maximas, cuius magnitudinem iam quidem aestimare nondum possum, sed operam dabo ut ex labore tuo eos capiam fructus qui te meque digni sint. Reliqua exemplaria ut iussisti curabo, sed dolet mihi a typographo non esse adhibitam tam egregio operi melioris notae chartam.4 Gratum etiam mihi fuit ex domino Vossio de valetudine tua cognoscere. Uxorem et filiam non itidem valere, id vere
44
mihi dolet.5 Mea uxor adhuc decumbit et febris quidem vix adest, sed aphthis vexatur et admodum est debilis, iubet tamen bene sperare medicus.6Nunc ad litteras Calendis huius mensis ad me datas ut respondeam, grata mihi sunt quae de rebus in Germania Gallicis scribis;7 non item ea quae de pontificis animo nuntias, vellem enim eum magis addictum Gallicis quam Hispanicis partibus.8 Tristia vero sunt quae in Catalonia Gallis evenerunt et vix erit ut reparari possit damnum.9 De altero aut utroque filiorum si quid acceperis, quaeso intelligam. Petrus iam cum avunculo et consobrino Reigersbergio in Selandia est.10 Cogita annon eum pro tempore ad te vocare velis, et annon aliqua in parte Suedis possit esse utilis eius opera.
De pace Danica maiorem iam spem facere videntur nostri qui ibi sunt legati.11 In Britannia qui sunt nihil agunt,12 quanquam rex prospero rerum eventu a pacis consiliis non esse se alienatum ostendit.13 Princeps noster Saxum Gandavense ita munit, ut hostis de recuperando spem omnem abiicere debeat;14 de fossa quam iam hostis ducit et munit, alia hic, alia in Flandria sunt iudicia.15 Si magnum inde terrae Wasiae16 expectant praesidium, nostri vix putant fore ut excursiones in interiora Flandriae inhibeantur, multo minus ut totus arceatur exercitus, siquando princeps illac perrumpere decreverit. Hol-
45
landi nostri nihil fere proximo conventu egerunt, adeo ut nec consiliarios novos legerint, quod factu est facillimum.17Vale, frater optime, et in bonum publicum privatumque tuae et nostrae familiae diu vive,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, IX Octobris 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 18 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Oct.
En in dorso: 9 Oct. 1644 W. de Groot.