Clarissime domine,
Tanta specimina et virtutis et prudentiae dedere dominus Torstensonius2 et dominus Wrangelius,3 ut omnia prosperrima ex illis locis sperare debeamus, quae res me cogit, et alioqui ad ea quae laeta nobis nuntiantur non nimis credulum, ut facilior nunc sim ad credenda talia quam fui antehac.
Duplex nostrorum victoria hic vulgatur, nostrorum de Gallassio prior in itinere Magdeburgum,4 altera in abitu Gallassii a Magdenburgo;5 quodsi ita se res habent ut dicitur, brevi spero Magdeburgum fore in nostrorum potestate.6
Accepi ea quae Monasterii de pace aguntur.7 Videntur mihi Suedi magis se tenere
298
intra aequa quam alii.8 Nam quod imperator ad statum anni 1630,9 Hispanus vero ad formulam Verbinensis pacis res vult redigi,10 in eo nimium sibi blandiuntur. Alia tempora alias voces postulant. Videtur et in Gallorum postulatis aliquid esse nimium. Nam ut elector Trevir[ensis] suos possit mittere non minus quam principes alii, probo. Restitutio autem in integrum illius non magis per antecessum peti potest quam principum aliorum. Pertinet hoc ad causam principalem.11 Sic rationis est ut principes et civitates mittere possint ad loca colloquii, sed ut cum toto ordinum conventu res pacis tractetur, non magis in Germania moris est quam alibi, ita ut mihi non iniqua videantur quae in hac re dicunt caesariani. De Lotharingo quod hi proponunt est cuneum cuneo opponere.12 Deus sedet animos turgentes, misertus tot innocentium, qui graves poenas pendunt alienae morae.Regina Angliae pecuniae aliquid accepit a regina regente Galliae,13 eam mittit ad maritum in Angliam. Rex autem Angliae legatos suos Richemontium et Suthamptonium misit ad parlamentum Angliae, quod est Londinii. Sunt qui pacem sperant, ego aegre id persuadeor. Rebolledus praesidium auxit quod erat in arce Crucenaci.
Deus, clarissime domine, Claritatem vestram servet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXX Decembris 1644.
La Motta a Gallis serio obsideri incipit.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.