Excellentissime et illustrissime domine,
Vidi principem Condaeum atque ei commendavi negotium de augendo et quam ma-
378
turrime in apertum producendo exercitu qui est ad superiora Rheni.2 Ostendi, quanta eius filium dominum Anguianum inde maneret gloria, si aut tam bene inchoatas a se res feliciter proveheret,3 aut Germanos per se pacem desiderantes, sed ingenio tardos, ad pacem impelleret. Promisit se in hac re facturum quae posset, tum Galliae, tum Suediae, tum filii sui causa.4 Germanus miles apud Argentoratum legi incepit,5 qua in urbe Stella multum praedicavit sincerum Galliae studium in restituenda Germaniae libertate, quod unum praemium tot laborum impensarumque ab ea spectari. Ibit Francofurtum, dicturus similia, et ad alias urbes, ubi se tuto6 futurum putabit. Francofurtensis conventus nondum discessit. Literae a domino Serviano illuc missae lectae non sunt, sed mittuntur ad imperatoris aulam, ut is praeiudicet. Magna ad omnem ripam Danubii est trepidatio ob nostrorum prosperos successus. Creditur autem Darmstadiensis landgravius, quam poterit diu, obstiturus libertati landgravii Friderici, ut ea ratione facilius ex sua spe finiat controversias Marpurgenses, quando is princeps in domo Casselensi solus est qui ius suum non abdicavit. Merciaci copiae ad Hailbrunam erant, praeter partem non magnam, quam sub Sporckio7 ad Hazfeldium miserat. Marescallus Turenae ad Mogontiacum rediit. Qui Philippiburgi in praesidio sunt, ibi continentur, nec excursus faciunt, nempe, ne exercitui caetero auferant alimenta. Constituit Mogontiacensis elector respondere ad literas, per quas ad colloquii locum invitatur.8Marchio Sancti Chaumontius, qui dicitur sedem apostolicam pretio addixisse,9 [huc revocatus,]10 ne eat, advocatum sibi sumpsit podagram, attestante ipso pontifice. Sicut Galli arcem quandam in via ad Censium ignibus corrupere, ita fama est velle Hispanos Bremum solo aequare, priusquam a Gallis capiatur. Regi Hispaniae multa proponuntur matrimonia Oenipontanae, Mantuanae, Mutinensis, Florentinae, praeter eas quae sunt in Gallia et alibi. Barbarinis non succedit imploratio11 regis Hispaniae.12 Magno fulmine ex arce Vaticana illa domus percutitur.13
379
Ex Bapalma Galli egressi poenas Hispanis dederunt. Hispani vero, cum gelu freti Wattam oppugnare vellent, reiecti sunt.14 Intelligimus ducem Bavarum callide et apud imperatorem et hic in Gallia conditiones proponere, per quas sibi consulit, et apud imperatorem, cum Superioris Palatinatus possessionem videat titubare, petere eum aut XL milliones bello impensas, aut, quas antehac habuit, ad O[e]nasum terras. Turcam autem in limite Hungarico multum sua augere praesidia. Rempublicam Venetam clam multa facere in gratiam imperatoris. Caesos Portugallos mille ad Talaveram. Iactare Bavaricos habituros se vere proximo XIV millia hominum, praeter eos quos imperatori aut commodarunt aut sunt commodaturi. Austriae ordines paulum aliquid conferre ad tantas imperatoris necessitates, ducenta et quinquaginta millia florenorum, equites sexcentos, quater mille modios frumenti. Varie hic disseritur de milite quem scribere dicitur elector Brandeburgicus.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, toti orbi christiano benefaciet per consilia Sublimitatis tuae,
Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
H. Grotius.
[Lutetiae,] XI/XXI Ianuarii 1645.
Vidi et ducem Anguianum. Laborat ille quidem, ut exercitus ille augeatur, ad quem ipse iturus est, sed ante menses duos non putat id effectum iri;15 id sic censent et alii. Motta in Lotharingia tam laxe circumsidetur, ut aditus exitusque adhuc sint liberi. In Britannia Armorica ordines habentur. Sancti Audomari et locorum vicinorum praesidia auxere Hispani. Ducis Aurelianensis uxor, falso praegnans credita antehac, iterum nunc creditur uterum ferre. Leguntur milites in ducatu Burgundiae, in Languedocia provincia. Princeps Arausionensis16 equos misit regi longe optimos; recepti sunt comiter et cum gratia. Parlamentarii Angli legatos in Scotiam mittunt et pecuniam ad Scotos qui in Hibernia sunt. Vesuvius mons in Italia incepit flammas evomere, quod satis rarum. Apud Ilerdam Hispani, sed non multi, a Gallis oppressi sunt.17
Percepi hic,18 praeter id quod mihi debetur, pecuniam salarii semestris19 prae manu habendam ex concessu Sublimitatis tuae et ad necessitates erogationum, quae ob immensum aucta rerum pretia tantae sunt, ut sine magno damno eas ferre non possim.20 Deus, regina et Sublimitas tua aliquando huic incommodo medebuntur.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Acta cum Condaeo. Stellae negotium. Trepidatio ad Danubium. (De) Hassorum lite, Merciaco, Turena, Philippiburgi praesidio, Mogontiacensi, Sancti Chaumontio. Bellum in Italia. Matrimonia regi Hispano proposita. Barbarinorum ma(la). Belgica. Bavari calliditas. Turcarum motus. Veneti
380
favent imperatori. Caedes Portugallorum. (A) Bavaris iactata. De ordinum Austriae tributis, milite Brandenburgico. Acta cum Anguiano. Mottae obsidium. De Britannis Armoricis. Praesidia Sancti Audomari aucta. De Aurelianensis uxore. Gallorum delectus. Donum equorum ab Aurelianensi [sic] regi missum. Anglica. Vesuvii incendium. Hispani ad Ilerdam caesi. De salario suo.