Frater optime,
Dolet mihi iterum novos dissidiorum fomites in Gallia suppullulare inter reginam et parlamentum Parisiense,2 aeque periculose, sive dicamus libertatem de re publica ex animi sui senten‹ten›tia disserendi senatoribus fraudi fuisse, sive dicamus in eas angustias rem redactam ut adversus qualiacunque tributa nihil a parlamento dici possit.3 De Indiis nihil apud nos agitur, nedum peragitur.4 Legati nostri Monasterium ituri se praeparare
634
iubentur. Postulatur ab Ordinibus Hollandiae, Graswinkelius ut legationi sit a secretis,5 itemque a consistoriis Hagiensi et Traiectino, duo ministri qui a sacris sint.6Vidi his diebus confessionem Meletii episcopi Ephesini et archimandritae cuiusdam qui ipsi adest,7 in qua fatentur se plane assentiri Cyrillo, antehac patriarchae, in articulis fidei, atque ita omnino calvinizare, insuper habita Parthenii et asseclarum ipsius declaratione. Petunt hic ab Ordinibus viaticum et donativum in usus ecclesiae orientalis per ipsos erogandum.8 Dominus Haga valde favet episcopo et omnibus modis annititur ut Supremi Senatus ipse creetur praeses, qua de re quid futurum sit, crastinus dies docebit.9
Brasserus summopere a me flagitavit, ut filio suo Gallice iam callenti comoedias et tragoedias aliquot recentes et quae illic maxime in pretio sunt, eo sermone scriptas, emi curem.10 Id per aliquem e tuis fiat rogo, et ut per occasionem mittantur, ut amico hanc operam praestare possim.
Ad tua ut veniam, conveni hodie Spiringium,11 qui omnino auctor tibi est ut mari huc venias, neque tamen tibi de navi bellica prospicit.12 Negat Suecam ullam navim hic esse quae illuc mitti possit, et si a Batavis navim petat, veretur ne se ob necessitatem temporis excusent. Dicit etiam se, cum e Galliis solveret, navim Batavam quae offerebatur intrare noluisse, sed minori navigio transfretasse. Interim cum de Dunkerkanis obiicerem, aiebat ius Suedicae legationis apud Flandros non valiturum. Suadet itaque ut onera-
635
riam navim tibi tuisque conducas et sub praesidio bellicarum navium quae a Batavis illic sint tuto ad nos deveharis.13 Si Caletum terra commode pervenire possis, forte Glargius14 tibi e classe nostra navim bellicam impetrare queat, qua aut ipse in Selandiam veharis, vel quae ei quae te vectura est praesidio sit. Certe si ita iter instituas, Spiringius aliique nullis tibi litteris tuti itineris opus esse iudicant, et iam ipse Catsio indicavit te e Gallia Monasterium petentem hac transiturum, cui ille nihil opposuit.15 Caeterum si maris iter displicet, nam illud Gotenburgum versus omnino dissuadet Spiringius, necessariae tibi essent litterae salvi conductus ab Hispanis et nostris quales uxor pridem habuit,16 sed putat Hispanos eas tibi ut legato Sueco negaturos, hic vero eas potius a principe quam ab Ordinibus petendas, de quibus omnibus quid facere, quid fieri velis, ex te discere avebo.Interea Deus te sospitet et nobis incolumem sistat,
tibi obsequentissimus frater,
Guiliel(mus) Grotius.
Raptim. Hagae, X Aprili(s) 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 20 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 April.
En in dorso: 10 April 1645 [doorgehaald:] Spierinck. En: W. de Groot.