Mitto ad te, mi frater, quatuor libri nuper editi2 exemplaria. Neque enim plura ferre potuit Oldenbarneveldius3. Et haec ipse doleo, quod tarde ad te perventura sunt, quia ille in Brabantia subsistet. Horum quatuor unum rogo pater et tu commune habeatis, donec aliud mittendi detur occasio. Secundum destino senatori Reigersbergio4, cujus fratribus5 in Zelandiam mittam cum potero, tertium Vossio cum literis6, quartum Hoofdio7. Ex incompactis, quae jam ad te pervenisse arbitror8, rogo unum detur Wilhelmo nostro9, de cujus rebus pridem nihil intelligo.
Rex a Nannetibus, quo excurrerat, huc redire dicitur. Mitto simul ad te versionem latinam sex librorum de Veritate Christiana10, quam a me hic amici
62
impetrarunt et urgent, ut edam. Sed pauca quaedam hic theologis non satis probantur. Consule Vossium, an sine offensa et sine ulla mutatione Lugduni edi possit et addi Latina Catechesis11 mea, quam ibidem ex Belgica versam habere vos arbitror. Si procedat editio, oportebit ad nos aliquot exemplaria mitti, sed de charta meliore; nam quae alius sunt generis hic spernuntur. Avebo etiam scire, ecquid Senecae Notae12 edantur et quid de Phoenissis13 sentias. Nos jam ad novam de jure belli ac pacis editionem14 accingimur.Vale, mi frater, a me et uxore, simul cum parentibus optimis et aliis, qui nos sanguine, affinitate, amicitia contingunt.
Lutetiae 10 Iulii 1626.
Tuus totus
H. Grotius.