Initium Torrentiani2 negotii, mi frater, et progressum aliquem jam ab aliis intellexeram; finem tuis debeo, quas 30 Ianuarii ad me dedisti, ego hodie recte accepi. Itaque non displicet illa via, tantum rogo, ut, cum tu et affinis Reigersbergius3 scribere volueritis, jungatis literas in unum fasciculum: id enim minus est damnosum.
Monueram te aliquando de loco Heinsianorum ad Nonnum4, pag. 272, ubi ait in Deo id quod commune est essentiam, nimirum, bonitatem et voluntatem re non ratione, modos existentiae animo ac cogitatione distingui. Inspexi postea Damascenum5, quem auctorem citat. Is longe aliud dicit: τὸ ϰοινὸν ϰαὶ τὸ ἕν πϱάγματι ϑεωϱεῖσϑαι, quia actiones nihil nisi unum monstrant, unam aeternitatem, unam sapientiam, unam bonitatem: At τῶν ὑποστάσεων τὴν διαφοϱὰν λόγῳ ϰαὶ ἐπινοίᾳ ϑεωϱεῖσϑαι, quia nulli sint, diversitatis effectus nobis conspicui.
Scripsit ad me Trajecto Iacobus Petitius6, quod et tu monuisti, volare per
239
manus multorum nostras Institutiones Iuris Batavici7, in exquirendo ejus plagii fonte, si ipsius nomen reticeatur, se tibi adjutorem fore, quo nomine gratias illi maximas debeo. Si quod exemplum inspicere potes, vide an in eo sint sex tabulae synopticae, index in fine alphabetanus titulorum, locus de decimis ex edicto Caroli anni 1520, de conditionibus usitatis τῆς ὁμοπλείας, quam Admiralitatem vocamus. Haec enim omnia postremo labore a me addita indicium mihi facient, unde in hoc damnum inciderim. Si omnino premi opus non potest, cogitandum de editione, sed ita ut prius audienda sint amicorum in foro exercitatorum judicia. Ego enim in publicis controversiis magis tritus haereo in privatis quibusdam, ut de ordine tacitorum pignorum apud nos et creditorum privilegiis, quae e curiae scribis optime discantur. Forte ex usu sit edi admonitiunculam, ne quis fragmenta illa pro meis accipiat, parari editionem integram.De mea lite8 quid amici suadeant scire avebimus.
A rege Suecorum9 aut cancellario10 nullae unquam ad me literae venerunt11. Quare nolim mirari quenquam si non responderim. Non ita superbus sum, ut etiam reges contemnam.
Torrentius si talis est, qualem rumor affirmat, in meritas quanquam non legitimas nec jure expetitas poenas incidit. Alia est errantium ratio et alia eorum, qui perditissimae conscientiae velum ex impietate obtendunt. Ego miror talia haeresim dici.
Rupellae portus jam clausus est, intus fames nondum, caritas magna, victus vix in tres menses suffecturus. Spes tota in classe ex Anglia. Rex nihil habet praeter terrestrem exercitum, nam contractae undique naves, quisquiliae sunt.
Haec nunc habebam. Deus te cum uxore ac tuis simulque parentes optimos nobis diu incolumes servet. 11 Februarii 1628.
Senatus Tolosanus, cujus notioni ea res extra ordinem a rege mandate est, Rohanium12 damnavit absentem in poenam Metii Fufeti13: occisuro eum aut tradituro promisit nobilitatem et L millia scutatorum. Oppido aut vico, cujus opera id fiet, immunitatem tributorum perpetuam: quae calida et bellis antehac civilibus inexperta. Literas accepi a comite Philippo Hohenloio14 et consiliario15 ejus, qui apud vos Delphis fuit, sane benignas, quibus mihi quidam16 institutioni
240
comitis liberorum antehac admotus de nota meliore commendatur. Praestabo quicquid in me erit.Si qua spes sit edendi Phoenissas17, rogo me moneas, ut in tempore dedicatoriam transmittam. Nisi quid inopinati inciderit, Memmio18 hoc munusculum paro inscribere.
Mantuanum negotium19 iterum iterumque tibi commendo. Est enim is, qui me rogavit, mihi amicissimus.
Tuus tui studiosissimus frater
H. Grotius.