Dilatam abs te scriptionem, mi frater, libens excuso; nam, ut caetera desint, saepe ipsa argumenti penuria suspendit officium. Ne ego quidem quod scribam nunc quicquam reperio. Ita manent res hic eodem in statu.
Rex Trecis cum reginis2 et Mantuana3, quae dicitur in Italiam transvectanda, sed, ut asseverant, qui eam norunt, constans in proposito nullius matrimonii amplectendi, si hoc eripiatur. Casali putatur esse cardinalis4, pacis nondum certus et in bello reperturus morandi artificem, quo praecipue oppositu Galliae impetus retunduntur. Schickardum5 cordi tibi esse gaudeo. Quando Tilenianas Casauboni epistolas6 remittis, sane velim et eas, quae ad me sunt repeti, siquidem disertim hic professus est Elzevirius7 nullam esse spem editionis. Habet autem meas et aliorum, ut ille dixit, Rivetus8, ex quo facile erit intellectu, quid speran-
175
dum sit. Tilenus noster est chiragrius, Aurarus9 circa discipulos occupatissimus; itaque non est, ut ab horum altero quicquam speremus. De nuru Hottomannica10 et ipso matrimonio siquid penitius intellexeris, fac nos conscios. De Institutionibus11 quando spes lucelli nos destituit, curemus τὸ ϰαλὸν: ut bella sit editio: ut nihil relinquatur, quod condemnent pragmaticorum pulpita. Scis enim, quo tempore et loco ista scripserim. Litis nostrae bonum exitum valde desidero12. Quod scribis de eo, qui Hollandus sit origine, in Pavonem13 an in Honardum14 cadet? Quae Amstelodami magistratuum, quae pastorum sententiae ac rationes fuerint, scire haud abs re sit. Solinga a nostris recepta hic nuntiatur. Patri gratum me fecisse gaudeo, nihil enim cupio magis. Utinam possim et aliis, nominatim baronibus Langeracensibus15; quorum quod attinet negotium, legendo et quaerendo reperio primogenito deberi feudum quod in Normannia parens relinquit, sive unicum id sit, sive ex multis id quod elegerit, ita ut tum fratribus minoribus relinquantur caetera. Contra ut testentur parentes receptum non est, ne regia quidem indulgentia. Caetera antehac tibi commendata non repeto, nisi ut valeas cum uxore16 et familia. Rogo parentes pro me salutes. Halsium17 adhuc exspectamus.Valete.
28 Martii 1630.
176
Berkelius18 nos ab aliquot mensibus non videt, quamvis rogatus, ut ad nos veniret. Ipsumne accusem monita nostra metuentem ob vitam dissolutiorem, an hospitis ejus interdictum nescio. Langeracensis19 dicitur statim a Paschate Trecas ire. Itaque videndum et tibi et fratri Reigersbergio20, ne a nobis avagentur literae. Poteris agere cum Bilandio21 et ex eo scire, quid faciendum sit.