Barlaeana2, quorum tuae datae 19 Februarii meminerunt, per Francimontium3 exspectabimus. Illae ad Wyntgesium4 curatae sunt; recte valent pater et
169
filius τὸ σῶμα, οὐ ϰαὶ τὰ πϱάγματα. Cum hi, qui inter Carentonianos aequiores videri volebant, ita de nobis judicent, vides, quae συγϰατάβασις ab hoc hominum genere exspectanda sit. Valde velim ἐν τούτῳ τῷ ϰαιϱῷ libellum scribi πϱὸς τὸ, ἐμφωτίζειν τοὺς ἄϱχοντας hoc argumento, per synodum Dordrechtanam et religionem et statum publicum infirmari: illud, quia canones inter se pugnant et nemo credere potest contradicentes, hoc, quia magistratuum jus ubique aut impetu aut per cuniculos suffoditur, quod Frisii ad caetera talpae, tamen viderunt. Dicas haec antehac tractata: fateor, sed inculcanda sunt pro usu temporum et nil docet vel τϱίς τὰ ϰαλά. Amstelodamensibus opto constantiam. Merito Fabius5 ille Maximi nomen habuit. Non ponebat enim rumores ante salutem6.Nostri de pace adhuc consultant; quam interim arripuit Gallia non sine aliquo damno Mantuani7. Sed Segusii penes regem ad tempus manent. Frater regius8 in urbe fuit, vidit matrem reginam9, principes foeminas, etiam virginem Mantuanam10, cui rem promisit in Gallo raram τὸ πιστὸν ϰαὶ τὸ βέβαιον.
Fuit hic Elzevirius11. De Casaubonianis literis12 interpellatus nihil expedit. Ait penes Rivetum13 esse. Ex eodem intelligo recudi a Lemairio14 nostrum commentarium de Antiquitate Reipublicae Batavicae15. Non displiceat pro mantissa carmen, quod de induciis16 olim feci, et siquid est simile patriae honestum et nobis haud indecorum. Institutiones Batavici juris17 quando a Foederatis nihil aequi impetrarunt, vide, an ornamenti aut praesidii aliquid ab Hollandiae delegatis aut a curia possint accipere, quo magis doleant, qui nobis male volunt. Et hujus rei malo haberi rationem quam lucelli18. Liber de Iure belli ac pacis19 simul prodierit, velim moneri Iansonium20, ut mea exemplaria confestim mari mittat. Nam Grollana21 διὰ τὸ βϱαδύπουν22 vix ullo sunt usui.
170
Multi in reditu cardinalis23 ab Alpibus nimbum metuunt in Genevam aut Helvetios protestantes. Ego de ejus prudentia non tam male existimo. Qualis ille conventus Amstelodami fuerit theologorum et politicorum24 scire aveo, qua auctoritate indictus. Carcer ille Lupesteniacus nimium diu clausus manet25.
Deus meliora, qui te cum parentibus, uxore26, liberis, amicis sospitet.
Cal. Martii 1630.
Mitto poenitendam poenitentiam parum fortis Richerii27 et novum Sorbonae juramentum suppositum cineri doloso.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.