Pro multis beneficiis, mi frater, debitor tibi sum semper, nunc etiam pro literis plurimis, quas sub idem tempus recipio. Scito enim recte ad me pervenisse eas, quas tulit Strideni filius2 mihi et suo nomine et patris3 et vestra commendatione carissimus. Tum vero illas, quas 24 Iunii dederas. Nunc pariter et illas, quas 8 Iulii, et quas 15 Iulii conscripseras veteri nostro fato, ut septem quam oportet diebus tardius illae ad nos pervenerint; postremo et per Screvelii filium4, cui ostendam, quantum potero gratam mihi esse patris pro filio meo5 curam ac diligentiam. Simul Tileni6 ad Casaubonum7 literas, qui gratias tibi agit pro praestita opera, tum Screvelio, Camphusiana8, Mediana9 omnia recte accepimus non sine nova voluptate, cum ita quasi praesentes in patria sistimur. Rivetus10 de meis ad Casau-
242
bonum per alios interpellabitur. Librum de pace Ecclesiae11, quando is tantos excitavit tumultus, sicubi nanciscaris et per amicum mittere possis, facies rem non ingratam, quo ipse de toto negotio explicatius judicem.In examine Censurae12 non hoc est quod sentio; nequire ea defendi, quae posita ibi sunt, - nam et quae maxima putantur ipse defendi magnis exemplis in epistola ad Reigersbergium13 - sed quod ea, quae necessaria non sunt et aut inimicis praebent sugillandi materiam aut medios offendunt, magna cautione vitanda censeam, nec patriae tantum nostrae, sed et Angliae causa. Notaverat autem Tilenus inter legendum omnia illa, quae huc Rivetus postea, sed accusatoria acerbitate tramisit.
Haud dubium est, quin rex Galliae obstiturus sit induciis et illam consilii vocem ita extensurus, ut majores solent, quibus cum minoribus negotium est.
De Orsinalio14 ita res habet eum, cui tam male cum principe15 conveniret, parum sibi cavisse. Itaque cum in oppidum in domum venisset privatam, a sexaginta ferme hominibus huguenotis ex circumjecta Gallia custodes ejus primum occisos vel oppressos, ipsum, cum se dedere nollet, duobus globis trans januam confossum haud ita multo post exspirasse. Corpus reformato more sepultum, quanquam et confessorem habebat, qui testis est eum pridie more romano communicasse. Sed ejus puto rei non minus quam caeterarum, quas perperam egit, eum ante mortem poenituit.
Quid de quinque speciebus futurum censeas et prudentes alii censeant, scire velim. Res illa ad urbes florentes mercimoniis maxime spectat.
Miror Lugdunensium semper acerbitatem16. Quis finis? quando exibunt qui Lupesteinii tenentur17. Epistolae et libellus Utenbogardi ac remonstrantium18 nobis hic omnibus perplacent. Heinsium et de Trinitate et de Christi duabus naturis perperam sentire Lutheranus quidam Germaniae19 non sine verborum atrocitate notavit. Vides, quam intutum sit ὑπεϱ ὃ γέγϱαπται φϱονεῖν et quam recte monuerint veteres res divinas etiam divinitus traditis vocibus signandas. Lingam si capere nostri possint, credo nec propter foedus catholicum nec propter
243
Caesarem20 abstinebunt. Est enim facta pars Belgico-Germaniae. Et rem suam dominus a quovis possessore recte vindicat.De tabula imaginem meam continente erras, quod aliquid vis in accepti tabulas referre. Exiguum est munus a nobis libenter tibi missum neutiquam par tot tantisque tuis in rem nostram laboribus. Videbunt inde pater et amici quantum mutare possint anni 12.
Camphusiana poësis21 mihi se probat. Et erit nobis is liber in usu domestico. Si faciat Golius22 quod pollicetur, erit, cur et ego illi gratias agam et optimus atque eruditissimus Schickardus23. Gaudeo Peruana tua24 ad tantas manus pervenisse. Quod si liber perierit, erit, puto, unde reparetur.
De meis Institutionibus25, de Iure belli ac pacis26, de Phoenissis27 quid? Nam de duobus his obtundunt amici; tertium qui Iurisconsultis placeat, scire aveo. Mousterius28 quoque manet in spe. Si non nimium est pretium, volo ei bene facere, qui me omnibus spectandum exhibet Πεϱὶ τοῦ διφυοῦς aut certe διμόϱφου philosophi tuam opem implorant. Assume adjutores medicos, ut res inquiratur.
Losecatio29 omnia prospera opto, tantundem tibi et conjugi30 liberisque, parentibus itidem nostris. Hic nihil habenus, nisi quod Galli trans Alpes partem quamdam copiarum Hispanicarum fuderunt, sed ita, ut maneat obsessum Casale.
Valete.
23 Iulii 1630.
Tui obligatissimus frater
H Grotius.