Diligentiae, mi frater, tuae debeo plurimum, quod me ignarum esse non pateris eorum, quae apud vos geruntur, et maxime negotii illius Rotterodamensis2 cujus Τὰ ἐχόμενα scire mihi jucundum erit. Erit de quo declament in synodis mense Septembri et nova haec res tam calida efficiet, ut magis frigeat illa, quam contra Amstelodamenses susceperant concertatio. Mirum ni haec res omnibus magistratibus mentem aperiat, ne se patiantur illudi sub persona pietatis ab hominibus rerum quidem civilium plane ignaris, saepe ne illam quidem quam profitentur artem intelligentibus.
Editio Apologetici mei3, quam vidisti, ea erit, quam fieri curavit Mairius, quanquam tempus antiquius praescripserat. Dederam eidem omnia Tileniana4, ut ex iis corpusculum faceret. Promiserat mihi exemplar, quod non mittit. Vidimus hic tabulas sane exactas obsidionis Silvaeducensis cum commentario quodam Gallico5. Haec praecurrens editio homines minus avidos reddet ad Heinsiana6, quae exspectantur et iisdem tabulis promittuntur.
253
Mantuae calamitas7 diu nos caelata est. Idem de Casali futurum puto. Interim triumphant Galli de pugna ad Carignanum, cujus historiolam qualis hic ab hominibus cuncta in majus augentibus publicatur hic vides.
De meorum librorum editione8 quomodo res procedit? Cogor enim percunctari ob amicos qui me urgere non desinunt. Praeter haec nunc quidem nihil habeo, nisi officiosam salutem parentibus, tuae9, nostris.
Lutetiae 23 Augusti 1630.
Poterit forte nos Vossius adjuvare ad recuperandas Casauboni literas10.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.