Tibi, qui plus quam ego debeat, vir nobillissime et amplissime, puto esse neminem et eorum, qui tua in se benefacta agnoscunt, cedo nemini. Quo magis doleo, quod grati in te animi signa promere non tam facultas est quam est voluntas.
256
Literas, quas XX Novembris2 ad me dederas quibusque Eclogas illas3 ad me destinaveras, non recepi ante hujus anni mensem Iulium pariter scilicet cum posterioribus, quas hujus ipsius anni mense Iunio ad me dederas4. Eclogas non videram ante, nisi in transcursu.
At literas tuas ut vidi, volui eas serio inspicere et cum laborem conferendi ea quae in editis exstant, susceptum a juvene Graece erudito intelligerem, ipse ad pauca illa Nicolai Damasceni fragmenta5 me converti iisque emendatis, quibus scribentis error vitium obtulerat - sunt autem haec nec multa nec gravia - addidi latinam versionem, talem, qua sensus mihi satis commode exprimi videbatur. Addidi, quae de vita Nicolai exstant; praeterea, quae mihi occurrebant ex scriptis ipsius adducta verbo tenus aut rerum libera relatione, quibus addi debent illa, quae Stobaeus ex historia ipsius6 excerpsit ad diversos gentium mores pertinentia, quae non nunc demum Cragii7 opera, sed jam Photii tempore8 - vixit autem is sub Michaele Paphlagone9 - ita seorsim in corpusculum redacta legebantur, cum jam caetera Nicolai periissent. Nusquam enim operis ipsius τῆς ϰαϑολιϰῆς ἱστοϱίας mentionem facit Photius, sed tantum illius collectionis τῶν παϱαδόξων ἐϑῶν, quae nihil aliud erat quam excerpta a Stobaeo ex magno opere. Nam quod Assyriacam quoque historiam ab eo dicit scriptam Photius10, id non eo dicit, quod ipse eam legisset, sed quod alibi sibi id lectum meminisset. Credo ei obversatum tunc animo Iosephi locum11, ubi de diluvio verba adfert Nicolai. Dubitet forte aliquis, sintne
257
vere haec Damasceni, quae tuae Eclogae sub isto nomine ostentant12. Solent enim saepe posteriorum γυμνάσματα argumenti ejusdem in vetustiorum nomina irrepere. At ego cur mentitum hunc titulum credamus, causae nihil invenio; sive dictionis formam spectamus, sive scribendi genium, sive argumenta alia. Quae forma dictionis Nicolai fuerit, difficile est cognitu, cum paucissima habeamus apud Iosephum et Athenaeum ipsius verba13. Scriptos ab eo ait Suidas14 praeter librum de vita Caesaris Augusti libros octoginta, ubi suspicor addendum esse, qui scriptoris festinatione exciderit numerum centenarium, quando Athenaeus in testimonium vocat librum ipsius et quartum et octavum supra centesimum15. Iosephus vero sextum et nonagesimum, item tertium et vicesimum cum eo, qui sequitur, utrumque supra centesimum16.Tam multa qui scripserit homo occupatus inter gentis suae principes, florens amicitia Caesaris et regum, nulla civilis vitae officia deserens, mirum ni multa ex aliis descripserit: Assyriaca ex Assyriis, Graeca ex Graecis, et ex aliis alia. Nam certe tota illa de Romuli impetu in Amulium deque primis ipsius bellis narratio paucissimis, quas annotavi, vocibus demptis sumpta est ex Dionysio Halicarnassensi17, qui vivebat eodem tempore et, ut credibile est, sua ediderat, antequam magnum illud opus Nicolaus absolveret. Ac forte, quia nondum multorum in manibus erat is liber, hoc confidentius aliena abusus est pro suis. Credo si quis externus res Lydias aut populi alterius minus Graece scripsisset, Nicolaum, qui ita Syrus erat gente, ut Graecae linguae non cognitionem tantum, sed et elegantiam esset assecutus, mutasse quod a recti sermonis regula aberrabat. At in Halicarn[ass]ensi scriptore et Graeco et disertissimo cur id faceret, causae nihil erat.
Illud tamen a me observatum omittere non possum, ita Graece scribere Nicolaum, ut tamen, quod aliquid peregrini sapit, interdum verba non nisi poëtis usurpata contra aliorum morem historiae immisceat. Caeterum quod illi dat Photius18 de perspicuo ac tereti dicendi genere, quae heic habemus, ei non eripiunt.
Venio ad scribentis genium.
Pleraque scripsisse Nicolaum in gratiam potentum, quibus amicis utebatur, notat Iosephus19; quae in illos culpari poterant, obvolvisse silentio, quae aliquid laudis recipiebant, ea liberalissime praedicasse et ultra historiae morem.
Sane tale est hoc, quod de prima Octaviani, qui postea imperavit, institutione habemus, vere non historicum, sed declamatorium opus, quo cuncta in illum contulit, quae de recte formandis adolescentibus cogitari possunt quaeque valent exprimere felicem indolem. Quo minus mirari convenit, si eorum, quae memorat,
258
apud Suetonium20, tantae diligentiae scriptorem, et alios nihil paene aut minimum exstat. Ita tamen sibi temperavit, ut nihil diceret, quod rebus cognitis repugnaret aut personae temporibusve discongrueret.Restant argumenta alia, ex quibus scriptores operum cognosci solent.
Apud Suidam - vixit is, ni fallor, paulo post Constantinum Leonis filium21; nam, quantum memini, hic est imperatorum postremus, quem in libro suo nominat - exstant non pauca e fragmentis, quae heic habemus: totum illud de Hippomene et de Magnete, particulae quaedam in vocibus ϰομμὸς et ϰεϰοϱυμευμένη, et de educatione Augusti in voce πϱοσάντως22. Nomen quidem Nicolai non addidit Suidas, sed verba ipsa sunt eadem; et Nicolaum Suidas magni fecit, quod satis ostendit, ubi de ipso agit.
Totane historia Suidae temporibus exstiterit, an partes quaedam, unde haec deprompta sunt, temerarium sit dicere. Accedat, quod eorum, quae narrat, multa aliorum quoque testimoniis nituntur; ut de Croeso23, quam partem mire supra alios exornavit compositis orationibus Croesi ac filii ad movendos animos efficacibus tum et Sibyllae oraculo, et illud notissimum de Lycurgo24.
Ne in caeteris quidem subsidia eum destituant. Nam in prima narratione, cuius nobis initium deest, is, qui nominatur Sardanes25, rex Lydiae fuit, Omphales pater memoratus poëtis et Apollodoro26 et ei, qui alienum Palaephati nomen occupavit27.
In eo, quod sequitur Amythaonidae sunt Bias et Melampus Pyli reges, ex quorum sanguine fuit Amphiaraus, omnes prudentiae laude celebratissimi. Hanc generis seriem docet nos Apollodorus28. Lycaonem Pelasgorum regem, poëtae
259
infamant; at contra culpae eum exuit idem ille Apollodorus29; et forte dedit aliquid Nicolaus Italorum auribus, quos ab Oenotriis primum ortos, Oenotrios a Lycaone prodidit acer talium inquisitor Halicarnassensis30. Acasti uxor Nicolao memorata nomen habuit Astydamia, quae Pelea a se frustra sollicitatum illati stupri reum fecit. Meminit Apollodorus31. Periandri crudelem dominatum Pausanias32 arguit Corinthiacis; insigne illud ab eo commissum nefas in Terpsichore Herodotus33. Idem Clio Sadyatae meminit34, Lydorum regis, cuius filius Halyattes, Croesi pater, Straboni libro nono celebratur35 et lib. octavo. Philonomus ille, qui Heraclidis Laconicam cum prodidisset, Amyclas in praemium accepit.Ad Augustum ut veniam, pater eius, mater, vitricus ex Suetonio36 noti. Item laudatio aviae, dona in triumpho Caesaris Africano, iter in Hispanias, ubi urbs, quam Calpiam Nicolaus vocat, est Carteia ad Calpen sita. Marium sanguine fuisse junctum Caesari etiam Dio Cassius37 nos docet.
Nec illud omiserim Nicolai vestigium, quod morum Graeciae quam Italiae peritior Romana tractat vocibus Graecis et secundum Graeciae instituta. Nam illud τῆς εἰς ἄνδϱας ἐγγϱαφῆς38, item εἰς τὴν τοῦ γένους ἐγγϱαφὴν39, ex iure sunt Atheniensium, apud quos et genus et virilis aetas in acta publica referebantur,
260
quod Romani moris non erat. Quare nec illud mirabimur, quod cum consules Feriarum latinarum causa abessent ab urbe, sacerdotes dicit40 in eorum ius successisse, cum constet nobis solitum a consulibus praefectum urbi fieri senatorem aliquem aut alium etiam, non necessario pontificem, aut flaminem.Haec cum mihi persuadeant Nicolai Damasceni esse, quibus hoc nomen in Eclogis tuis inscribitur, valde mihi gratum hoc accidit, quod eadem opera haud sane gravi licuit et tibi, nostro saeculo viro apud omnes literatos celeberrimo, morem gerere et illius viri suo saeculo celeberrimi memoriam suscitare. Nam, ut caetera ejus sileam, non puto negotia principum tractantibus specimen illustrius prudentiae posse proponi quam quo Nicolaus periclitantem de toto statu Herodem in Augusti amicitiam restituit; ut jam minus sit, quod miremur, si virum tantum consiliis suis intimum habuerit Herodes ac ipse Augustus ita dilexerit, ut e Syria dactylos ab ipsius nomine appellaverit. Ita enim tradidit Athenaeus41, et apud Serenum Sammonicum42 exstat is usus ejus nominis. Nam placentae quod ita dici coepere, forte et hae e dactylis, serius natum puto, quamquam hoc apud Athenaeum legisse se putavit Eustathius43, memoriae lapsu, vocis ejusdem veterem et recentiorem significatum permiscens.
Satis de Nicolao dissertavimus; recipio me ad reliquum epistolae tuae argumentum.
Optime sane de literis orientis meretur Golius44, qui tantam nobis librorum supellectilem inde attulit et laudabili audacia multo plus impendit quam fuerat imperatum. Videris haud dubie jam indicem, quem edidit Gassendius45. Restat conspirata manu urgeamus omnes gnaros Arabum sermonis, ut quam plurima inde
261
donent latino cultu, initio facto ab illis Aristotelis et Apollonii Pergaei46 operibus et praeclarissimis historiis rerum Saracenicarum Timuri Lechi47, quem vulgus Tamerlanem vocat, et eorum, quae Franci in Palaestina gesserunt. Gabriel Sionita48 non gravabitur in partem venire laboris et, ut puto, non negabunt nostri libros uti in bonum publicum cupientibus. Habet praeterea Golius tabulas exactas Syriae, Arabiae, Aegypti et praeterea annotationes longitudinis ac latitudinis illustrium locorum, quae ut aut publico dentur aut amicis communicentur, operae non parcemus.Ex magna Britannia nihil habeo boni post marmora Arundelliana49, nisi hoc unum, libero coelo frui virum optimum ac civem fortissimum Seldenum50 faventibus bonis omnibus. De Spelmanni Lexico51 partem priorem vidimus sane utilem et in Saxonicis maxime vocibus accuratam. Nunc Uranologium verso, Petavii opus52, etiam in hoc utile, quod scriptores optimos repertu raros promiscui usus fecit. Vellem literarum caussa, quas non immerito humanas dicimus, ne vir ille indefessi laboris funem rixosae contentionis cum eruditissimo Salmasio duceret53. De hujus in Batavos itione54 res pene conclamata est: agunt cum eo nimium ϰαπηλιϰῶς.
Nicolai Cabei Ferrariensis e Societate Iesu Philosophiam magneticam55 nescio an videris. Liber omnino dignus est, quem videas: tanta diligentia, quae Gilbertus56 observaverat, propriis experimentis exploravit, tam multa ac praeclara de suis addidit, tanta solertia in causas inquisivit et, si partem naturae latentem hactenus non totam eruit, certe ad eruendam maximum gradum fecit.
Ea est bonitas tua et in me conspectus toties animus, ut post publica litterarum privati aliquid ad me meosque pertinens ausim adjungere.
Mitto insignia familiae apud nos, cui nomen Cornets vel des Cornets, respondens scilicet ipsis insignibus. Sed scutum, quod in medio est stellatum, nota est alicujus ex ea gente minoris filii. Gentem e Gallia venisse et nomen ostendit et constat aliunde. Nunc intelligo in Provincia vestra fuisse gentem nominis ejusdem,
262
cujus et in Arausionensibus chartis mentionem scio reperiri57. Scire velim, an haec eadem dempto illo scuto insignia usurpaverit. Id aut nemo noverit aut tu, qui inter tot praeclarissima studia etiam hanc de familiarum originibus tuae semper curae esse voluisti et pro ea, qua merito flores, auctoritate atque amicitiis, etiam ad illa, quae alios fugiunt, aditum habes.Vale, vir amplissime et maxime, bono publico nate.
Lutet. Paris. 6 Sept. 1630.