Binas a te, vir reverende, pariter quatriduum jam est quod accepi. Gaudeo minus tarde commercium hoc procedere. Erant tuae illae datae, priores quarto, decimo autem Martii posteriores. Pro studio in res meas tibi atque amicis habeo gratiam. De beneficio regio perstat quam perscripsi sententia2.
Lindembrogius3, qui ex Hincmari editione pridem te novit4, per me ita propius te nosse coepit, ut amicis tuis asscribi magni aestimet...........5 fortunam doleo. Sed ita evenit, ut, qui secundis rebus insolentius utuntur, etiam cum miseri esse coeperunt, miserabiles tamen non sint. Istas aulae vestrae mutationes assuetus videre, talia nihil miror; et gaudeo tantam esse imperii istius magnitudinem, ut tales motus ne sentiat quidem. Seguierium6 vidi aliquoties et ex colloquio eruditum, ex fama etiam virum civemque bonum cognovi; quo magis gratulor vobis de tali legum antistite, qualem ipsae eligerent.
111
.......7 non novi, sed si Torasio8 inimicus fuit, id est ipsi virtuti, nihil illi tam triste accidere poterit, quod citra meritum sit. Bignonus9 si in Seguierii dignitate dignitati suae praesidium reperit, erit hoc magni boni magna accessio.
D. Des Hayes10 spero jam et dies et amicorum, tua praesertim, colloquia praestiterint minus, ut doleat, quod dolendo mutari non potest. Quod si ex hoc infortunio id sibi ipse felicitatis fabricavit, ut aulae spes mendaces et personatas amicitias totus effugerit, ne id quidem parum est. Sic enim oportet in vita non minus quam in alea minus recte quod ceciderit arte corrigere.
Rigaltii novam Tertulliani editionem11 et ex libris et ex ipsius ingenio meliorem et ego et Lindembrogius conspicere avemus. Laborat nunc Lindembrogius in concinnando lexicon veteris sermonis Germanici12 et multa habet ad eam adjumenta, quae nec Spelmanus13 nec alii habuerunt. Erit id opus eruditis nec ingratum nec inutile.
Nihil laetior intelligo quam et valere v.a. Thuanum14 et honoribus dignis suo genere suaque virtute augeri. Idem ut magis magisque fiat, mecum optant omnes, quibus Thuanum nomen in rebus sanctis est.
De Batavicis rebus nihil scribam, absum enim longius. Germania bello sic ardet, ut ignis ille languescere tamen videatur et aliquam spem desituri incendii dare.
Minutiora ad Puteanum scribo15, ne bis idem. Sed heus, mi senex, cur ego de defenso episcoporum jure contra Loioliticas molitiones16 nihil ex te? Cur me, quis Petrus sit Aurelius, ignorare pateris? Utinam et opus ipsum videam; scis enim favere me priscae Ecclesiae gubernationi nec amare tot luxationes moris antiqui, quas dispensationum et exemptionum et nescio quibus non nominibus novis res novas appellant.
Valete omnes.
II Aprilis novi Cal. anno 1633.
Salmasium17 Lugdunensis habitationis jam poenitet; non praestatur honos promissus. Et regnat in scholis ut in monasteriis livor et cum malignitate aemulatio.