Absente a vobis uxore neminem habeo, quem potius literis adeam quam te, mi frater, in quo uno simul et parentes ambos comprehensos volo, quorum de rebus edoceri magnum mihi semper est in hoc exsilio solatium.
158
Per amicum e Pomerania aut Prussia potius accepi et Curiarum Mandata cum accessionibus2 et Merulam3 et Iacchaei Metaphysica4; non et Physica5, quae velim quamprimum addi, ut qua re nunc maxime abundo, otium uni meorum quem hic habeo filio6 impendam.
Est hic ducis Radzevilii filius7 legatione apud vos quoque obita illustris. Narrant qui cum illo sunt, homines sane eruditi, cum dicerent impellendum Salmasium8 quidem ut Petavio9, Vossium10 vero ut Baronio11 se opponeret, cum supercilio dixisse, neutrum sufficere.
Ego hic in mira solitudine vivo, homines enim etiam literati sunt ἀϰϱινώτητοι. Etiam hoc taedium facile devorarem, si libros et schedas omnes haberem. Possem enim moliri aliquid publico utile mihi non inglorium. Ea cum desint, nunc demum mihi captivus videor. πεινῶ γε μηδὲν τὸν βίον ὠφελῶν12.
Hospes meus13 non leviter aegrotat dies hic est septimus, sed signa hactenus ad salutem sunt omnia. Ita medici judicant et cum illis ego multis jam morbis aliquam Asclepiadarum artis particulam assecutus.
Vale cum optima uxore14, liberis et amicis. Parentes Deus sospitet et suavem illis, aut non nimis duram praestet senectutem.
3 Augusti 1633.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.