Vir praestantissime,
Invitatus saepe ab illustrissimo Sueciae cancellario2, ut ad ipsum venirem, in itinere ipso eram, cum ad me perlatae sunt tuae literae, quas nonis Aprilibus Iohanni Skytte3 dederas4. Dolet, quod nobilissimus ille juvenis me jam digresso Hamburgum venerit. Suave mihi fuisset cum ipso, ut ante cum fratre ipsius5,
250
sociare sermones de studiis communibus. Duce quidem ille opus non habet te optimum nactus ad omnes literas ducem, sed tamen inanes non sunt multorum hortatus etiam apud sponte sua bene currentes.Et illud incommode mihi accidit, quod Rhedani latina historia6 me absente Hamburgum perlata est, ita ut solari desiderium meum amissi carissimi juvenis7 illo praestantis ingenii foetu nondum potuerim.
De Sophompaneo nostro8 miror, nihil esse quod me moneas. Id enim vereor, ne totum opus minus probantis sit. Quando mercatus vernus hujus, in qua nunc sum, urbis9 jam transiit, satis tempori editio sub autumnalem mercatum parabitur. Vide, an vendibiliorem librum facere possit haec addita praedicatio: ‘Tragoedia, in qua pii praesidis mores describuntur’, aut simile quid. De typis non sum nimis anxius; permitto totum hoc tuo Blaviique10 judicio.
Adolescenti Sergio11 mater Emdae praeceptorem reperit. Petrus noster12, ubi primum valetudo tulerit, volo sphaerica et quae ad navigationem pertinent discat sub Blavio, si potest; si non potest, sub quovis alio.
Reddi te publicis utilitatibus plurimum gaudeo et spero ex labore eo non parum tibi ad moestitiam levamenti fore.
Vale, vir optime, cum conjuge13 et liberis.
Francofurti, 16/26 Maji, Anno 1634.
Tuus totus
H. Grotius.