eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1952. 1634 september 19. Aan J. de Cordes1.

    Multis simul rebus, reverende senex, me beavit vester Cramoisius2; nam et literas a te attulit sane uberes eoque ipso gratiores, et Bodini scriptum manu

    279

    librum3 legi dignissimum. Et de supellectile sua, quam ad mercatum attulit, non pauca mihi spectanda exhibuit, quae spectasse juvet: a Petavio Synesium4 et Rationarium temporum5, Morini eruditas dissertationes6 tum politica, historia et mathematica quaedam.

    Bodinum in illo misso ad me opere agnovi, qualem existimavi semper, hominem rerum quam verborum studiosiorem, latinitate utentem haud plane nitida, metricarum legum pueriliter imperitum, Graecis literis vix imbutum, hebraicorum morum ac sententiarum satis gnarum, non ex interiore linguae illius cognitione, sed ex amicitia, quam coluit cum doctissimis hebraeorum, quae in illo πληϱοφοϱίαν eam, quae in Christianis requiritur, non parum labefactavit. In historiis et testimoniis citandis video eum a vero saepe abire, neglectu malo credere quam dolo; quamquam interdum vix est, ut doli suspicionem effugiat.

    Caeterum nihil mihi novi laboris ad augendum de Veritate Christianae Religionis librum7 hinc impositum intelligo. Nam si quae sunt, quae solidamenta illa arietent, quibus proprie Christiana fides nititur, iis occursum a me arbitror, quantum lectori non pertinaci sufficere possit. Si qua vero sunt dogmata in Christianismo late quidem recepta, sed sine quorum exacta notitia Christiani esse possumus, ea ad meum illud argumentum non pertinent.

    Ad illud, de quo jam per literas contulimus aliquoties8, ut redeam, - libens enim de rebus ejusmodi meas cogitationes cum viris piis ac moderate judicantibus, qualem te reperi semper, consocio - ego ita habeo: unctionem, non manuum impositionis, sed baptismi comitem, itidem ut mellis et lactis gustationem et alia quaedam, secundi saeculi esse ἐπιφυήματα; ex ea nata occasione, quod omnibus modis illorum temporum Christiani imprimenda animis crederent beneficia Dei maxima, quae per fidem in Christum, cujus professio in baptismo est, I Petri III. 21. nobis contingunt.

    Qua de causa, quae Christus ejusque apostoli in sanandis corporum morbis

    280

    adhibuerant, ea et ipsi ad significandam animarum sanationem adhibenda censuerunt. Unctionem autem corporum malis pellendis usitatam et Marcus et Iacobus certi sunt testes9. Accessit simul elegans allusio ad ipsum Christianorum nomen et loca Scripturae plurima, quae dona Spiritus sancti unctionem vocant, Ioh. II. 27.10 2 Cor. I. 21. et alibi. Sicut autem exterior illa sanatio non in oleo solo, sed in tota actione, sic et interior sanatio toti actioni asscribitur, cui insunt et animi praeparatio et preces; quanquam mystica loquendi consuetudine symbolis tribui solet, quod toti actioni symbolicae debetur, ut multis locis et prophetarum et apostolicorum virorum testatum sit11. Neque miror, si qua ab Ecclesiis aut reperta aut a sensu exteriore ad interiorem traducta symbolicis actionibus Christi mandatum habentibus conjunguntur, cum istas quoque symbolicas actiones non nisi ex medio Iudaeorum usu Christus desumserit; apud quos et manuum impositio nota erat efficaciae qualisunque divinae, quae ex precibus pro alio adhibitis sperabatur, quod nos docent et hebraeorum libri et loca Marci X. 16, Lucae XVIII. 15, Act. III, ex quo uno communissimo ritu nata sunt nempe omnia, quae nunc stricte sacramenta dici volunt. Nam et nuptiarum εὐλογία olim peragebatur impositis manibus, et nunc apud Christianos Abissinos ita peragitur.

    Librum de Scythis Bergeronis12 quanto cum studio lecturus sim, satis intelligis, qui noris, quanti ego illius viri et diligentiam et judicium faciam.

    Ego etiam nunc hic subsisto. Rerum Suedicarum et Polonicarum peritiores alii eo missi sunt, quo missus a vobis est praesidis Memmii frater13.

    Cramoisio si qua in re utilis esse potero, faciam, quod debere me non tuae tantum commendationi, sed et ipsius humanitati intelligo.

    Alberii illa in Epistolam ad Romanos14 vidi, non et librum alterum, cujus indicium facis15. De iis, quae per amicum veterem nostrum Wigbium16 miseras, nihil dum nisi e tuis literis cognovi.

    Vegetam senectam et suaves amicitias tibi opto.

    19 Septembris novi Kalendarii, 1634.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 127; Ep. ad Gallos, p. 356. Beantw. d. no. 1958.
    2 - De Parijse drukker-uitgever Sébastien Cramoisy; zie no. 1950, p. 275 en n. 4 aldaar.
    3 - Jean Bodin (1530-1596). Zijn Heptaplomeres, sive colloquium de abditis rerum sublimium arcanis, ook wel Le Naturaliste de Bodin geheten, bleef lange tijd in manuscripto; de eerste uitgave werd in 1841 te Berlijn door G.E. Guhrauer bezorgd: Das Heptaplomerus des Jean Bodin. Zur Geschichte der Cultur und Literatur im Jahrhundert der Reformation. Von G.E. Guhrauer. Mit einem Schreiben an den Herausgeber von A. Neander. Berlin 1841.
    4 - De tweede druk: ΣΥΝΕΣΙΟΥ ΕΠΙΣΚΟΠΟΥ ΚΥΡΗΝΗΣ ΑΠΑΝΤΑ ΤΑ ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ Synesii Episcopi Cyrenes Opera qvae extant omnia Interprete Dionysio Petavio Aurelianensi Societatis Iesv Presbytero, cujus ista studio ex veterum praesertim Christianissimi Regis Codicum fide recensita ac notis illustrata et eadem modo varia secunda hac editione multo accuratiora, et uberiora prodeunt Lutetiae Parisiorum. Sumptibus Sebastiani Cramoisy, via Iacobaea, sub Ciconiis, M.DC.XXXIII.
    5 - Dionysii Petavii Avrelianensis e Societate Iesv Rationarivm Temporvm in partes dvas, libros decem tributum, In quo aetatum omnium sacra profanaque historia chronologicis probationibus munita summatim traditur. Parisiis, Sumptibus Sebastiani Cramoisy, M.DC.XXXIII, of waarschijnlijker ...... In partes dvas, Libros tredecim tributum. In quo aetatum ... Editio Secvnda nouo ordine digesta, ac multis accessionibus auctior facta, et ab Auctore recognita. Ibid. id. M.DC.XXXIV.
    6 - Ik vermoed: Jean Morin (1591-1659), theoloog; hij had kort tevoren in het licht gegeven Exercitationes Biblicae de Hebraei Graecique textus sinceritate, Germana LXX. Interpretum translatione dignoscenda, illiusque cum Vulgata conciliatione. Parisiis 1633.
    7 - De laatste uitgave was van 1633: Hugo Grotius De veritate religionis Christianae. Editio tertia, prioribus auctior, & emendatior. Lvgdvni Batavorvm, Ex officinâ Ioannis Maire. MDCXXXIII; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 947.
    8 - Zie nos. 1884, 1925, 1931, 1942.
    9 - Zie Marcus 6. 13; Jacobus 5. 14.
    10 - Bedoeld is de eerste brief van Johannes, 2. 27.
    11 - Bijv. 2 Kon. 5, 1-19; Matth. 3, 11; Marc. 6, 13; Luc. 4, 40; Hand. 8, 36 en vooral 1 Petr. 3, 21.
    12 - Pierre Bergeron (†1637); zijn ‘librum de Scythis’ ken ik niet. Wel is in l634 verschenen Relation des Voyages en Tartarie de Fr. Guillaume De Rubruquis, Fr. Jean Du Plan Carpin, Fr. Ascelin, & autres Religieux de S. François & S. Dominique, qui y furent enuoyez par le Pape Innocent IV. & le Roy S. Louys. Plus un Traicté des Tartares, de leur origine, moeurs, Religion, conquestes, Empire, Chams, Hordes diverses, & changemens iusqu'aujourd'huy. Avec un abrege de l'Histoire des Sarasins & Mahometans; De leur pays, peuples, Religion, guerres; suite de leurs Califes, Roys, Soudans; & de leur divers Empires & Estats establis par le Monde. Le tout recueilly par Pierre Bergeron, Parisien. A Paris chez Georges Josse, ruë Sainct Iacques, à la Couronne d'Espines. M.DC.XXXIV. Maar of dit het bedoelde boek is .... ?
    13 - Claude de Mesmes; zie no. 1951, p. 277 en n. 10 aldaar.
    14 - Claude Aubery (†1596), medicus en filosoof. Zijn commentaar op de brief van Paulus aan de Romeinen was in 1587 uitgekomen onder de titel: Claudii Alberii Triuncuriani de fide catholica apostolica romana, contra apostatas omnes qui ab illa ipsa fide defecerunt, orationes apodicticae VI. Quibus epistola Pauli apostoli ad Romanos scripta catholice exponitur. Lausannae, exc. J. Chiquellaeus. Het boek deed veel stof opwaaien en de auteur werd door de synode van Bern in 1588 veroordeeld.
    15 - Blijkbaar in een schrijven, dat tegelijk met dat van J. Dupuy dd. 25 augustus (na 1950) aan Cramoisy was meegegeven.
    16 - Vgl. no. 1942 en n. 3 aldaar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]