308
Illustrissime et Excellentissime Domine,
Quas Meldis ad Illustrissimam Excellentiam vestram miseram literas2 per amicum, qui Lutetiae erat curandas, eas non suo tempore tabellario datas dolens intelligo.
Huc ad aedem Dionysii ubi veni, monitus ab amicis sum edocendos de adventu meo regis3 admissionales, ut solennia observentur. Id nunc feci et responsum exspecto eo celerius, quod rex in urbe est.
Heic dum subsisto, accipio plures e Batavia literas et quanquam quae iis continentur haud dubitem nota D. Camerario4 et ab eo pro sua fide ac diligentia nuntiari, tamen ne mihi quidem reticenda ea existimavi, cum aliquid lucis aut ipsius literae meis aut meae ipsius possint adferre.
Miserant duplici via foederati Ordines mandata sua ad legatos, qui sunt Lutetiae5 peritis rerum judicantibus nihil magnum ex tracta tam diu collatione sperandum, quando non videatur rex Galliae cum Hispano6 in bellum erupturus.
In Anglia naves armari certum est. Viginti quinque ajunt nonnulli; sunt qui numerum augent ad quadraginta. Putant Batavi ea molitione imperium quaeri in fauces maris inter Galliam Britanniamque aut etiam id agi, ut Flandriae portus, quorum aditus Anglis non belli tantum, sed et induciarum Batavicarum tempore praeclusus fuit, aperiantur et Brugis, ut olim, forum constituatur Anglicanis mercibus.
Danica navis ex Orientali India reversa Hiberniam attigit, et quidem caryophyllis onusta, quae, cum in solis nascantur Moluccis, haberi non potuerunt, nisi aut per amicitiam Hispanorum, qui tale jus externis concedere vix solent, aut ad mutandam fidem excitatis iis, qui se in Batavorum tutelam dederunt polliciti soli sui fruges non aliis se vendituros. Id eo pertinere videtur, ut magis magisque inflammentur nunquam bene sanata Danos inter et Batavos odia.
Venetiolae, quae Americae pars est, objacet insula Quuracao proxima alteri insulae quam Boni aëris vocant. Eam Batavi suam non ita dudum fecere judicantque servari posse quingentorum militum praesidio, non alio quanquam proventu quam pecoris, piscis ejus qui fustibus caedi solet, ligni ad colores inducendos utilis et salis.
In Portugallia viginti parantur naves, bipartito iturae, partim ut retundantur Batavorum in Brasilia conatus, partim ut e sinu ejus regionis, qui omnium sanctorum dicitur, tuta educatur classis septuaginta ferme navium onusta saccharo.
Fama in Bataviam venerat Paraibam non longe a Fernambuco Septentrionem versus sitam partim a Batavis mari, partim ab indigenis hostibus terra premi, sed qui Portugallensium in Batavorum praedonum manus venere ajunt Batavos infelici assultu amissis suorum quadringentis ab obsidione destitisse.
309
Polonus nobilis7 in Angliam missus per Hollandiam cum transiret, ita est locutus, quasi induciarum cum Suedis spes esset nulla; de regis8 sui matrimonio cum Friderici Bohemiae regis filia9 et ibi sermones habuit et habiturus in Anglia putatur, sed ut Batavorum primores judicant exitu nullo; cum rex ille matrimonium suum pluribus ostentet eaque spe ab Anglis ea se putet impetraturum, quae nec Angli, si velint, praestare possint et, si possint, forte non velint. Suspecta tamen Anglis esse ea, quae et a Suedis et a Batavis cum Gallis aguntur, nemo dubitat.
Creditur sacerdos quidam10 aliorum negotiorum obtentu ad Batavos venisse, qui clam jussu cardinalis infantis11 animos principis12 procerumque tentet, quorum plerique minus nunc quam antehac ab induciis abhorrere creduntur.
Quod ex literis Illustrissimae Excellentiae vestrae per Spiringium13 ad me delatis, idem cognosco apertius ex parte literarum D. de la Grange14, quam ad me miserat jam ante Smalckius15, sed ego nunc demum accepi. Dum res bene agatur, ubi et per quos agatur, mihi in aequo est. Sed scit Illustrissima Excellentia vestra solere illos Germanis omnia enuntiare, quibus eos ad se pertrahi posse existiment. Id quia vitari omnino non potest, danda, ni fallor, opera est, ut faciant quammaxime potest sero et utinam confecto demum negotio.
Ad serenissimam ac potentissimam Suetiae reginam16, Dominam meam clementissimam, scribam, simul a rege auditus fuero; quem sub ver appetens ad fines iturum Lotharingicos fama loquitur.
Mercator quidam Parisiensis mihi notus sortem sexaginta millium francorum et usuras adversum nobilem Polonum in Polonia, quod externo durum est, persecutus diu frustra, cujus rei etiam a sacerdotibus Polonis testimonia accepit, nunc iterum eo profectus Varsoviae jus suum urget, nisi obtineat, ab aulae hujus primoribus, etiam a cardinali promissis suffultus repressaliarum. Utar amicorum opera, ut ejus negotii aequitas fautores inveniat.
Venit modo ad me Hebbius17; dixit avere scire patrem Iosephum18 an Iustinus19 venisset Thucydidem20 Terentio21 traditurus. Ex Cunione22 idem
310
mihi23 scribitur. Venit ad me itidem magni Thuani filius maximus natu24, qui in laudes paternas succrescit. Ait Eusebium25 ejus esse ingenii, ut negotia26 malit tractari, apud se27; videbimus brevi.Postea Heufdium28 vidi. Dicebat nuper subito admodum enatam heic fuisse calumniam de Simonide29 ad Fragam30 misso: fabro, ut ipse arbitrabatur, Asdrubale31. Addebat Hannonem32 ad Thucydidem33 missum cum optimis mandatis. Canutius34, Ordinum foederatorum legatus, putatur die Veneris abiturus et heic relicturus Pavium35.
Ego heic adhuc diem exspecto, quem ut in urbem veniam mihi significaturi sunt admissionales. Poloni nobiles, qui Lutetiae sunt, ferme omnes eundem in modum loquuntur. De Suediae regno se arma moturos non fuisse, de Prussia et Livonia non posse dissimulari. Brandeburgico36 videntur infensi, cui tamen regem suum favere quidam susurrant. Et sunt qui de rege in imperatorem eligendo, si locus vacare inceperit, sermones serant.
Ajebat Heufdius Bulionium37 de pensione, quae Novembri elapso deberi coepit spem facere; de illa circa mortem regis nullam.
Aubertinus38, pastor reformati coetus, qui Lutetiae habitat, sed Carentoni convenit, libro scripto de Eucharistia et extra regnum edito, in cujus fronte posuit refutari ibi a se cardinales Bellarminum39 et Baronium40 et alios adversarios Ecclesiae, duas has voces postremas luit, interdicta sibi a rege functione pastoralis muneris.
311
Haec nunc erant, quae scriberem; nam ubi in urbem venero, propius me omnia cogniturum spero. Deum oro, Illustrissime et Excellentissime Domine, ut Illustrissimam Excellentiam vestram sospitet ac prosperet.
Ad Dionysii aedem 4/14 Februarii 1635.
Illustrissimae Excellentiae Vestrae
cultor devotissimus
H. Grotius.
In dorso: Praesent. Wormat. d. 18 Febr.