Responsum ad tuas vigesimi tertii Aprilis literas2, frater carissime, quod distuli tam diu, in causa fuerunt perpetua cum D. cancellario itinera3, primum ex Campania, quo me evocaverat Compendium, ubi rex4 erat cum aula, quae nos per dies aliquot magnifice habuit dominumque cancellarium confecto bono foedere honoratum omnibus amicitiae regiae testimoniis, et inter ea dato de manu regis adamante, dimisit. Inde Compendio Lutetiam ubi summus ille vir et aequandus
467
regibus meae domus hospitio in aliquot dies usus est. Lutetia rursum aliquo usque in viam, quae Rhotomagum ducit, unde negotiis me revocantibus huc redii. Ipse aut Rhotomagi aut Diepae exspectabit bellicas ex Batavis naves, quae ut puto ipsum quanquam properantem ad vos deducent, ibi quoque, ut arbitror, consiliis hortatibusque futurum non inutilem. Spero amicos nostros non defuturos, quin data occasione intelligat se in me ornando rem fecisse multis bonis gratam et non eam esse, quae fuit hominum nobis infestorum, potentiam.De bello aperto in Hispanum5 verba nunquam liberaliora et paratus magni videntur. Quid facturi sint, non dixerim. Verum si id facere constitutum fuisset, poterat Castellum Fontani, quod triginta tantum militibus tenebatur, non minus occupari quam illa, quae in Valle sunt Telina. Nec quicquam obstitit quam quod haec soli essent Rhaetici, illud soli Mediolanensis.
Rex adhuc in finibus est Belgarum; quid acturus, brevi videbimus. Multi huc rediturum putant. Ego ἐπέχω.
Utenbogardo6 omnia optima preceris rogo, et dicas numeratam jam a Tileni [uxore]7 uxori Tresilii8, qui ob id huc venit, pecuniam. Losecatio9 et uxori cum liberis non minus quam tibi tuisque et parentibus10 communibus omnia opto faustissima. Pro transmisso Episcopii libello11 gratias ago.
Vale, mi frater. 9 Maji 1635.
Overbekianum12 negotium, quanquam tuam diligentiam satis novi, tamen ipsius rogatu tibi commendo, ut vir bonus tandem tutelae gravis nexibus exsolvatur. Spero videris quae ego, Hamburgi cum essem, ea in re egi respondique.
His exaratis accipio tuas fine Aprilis13 scriptas. Rotterodamense negotium14 etiam atque etiam cordi habeatis rogo. Sunt enim justae festinandi causae. De religionis exercitio15 pergam cogitare et, siquid utile docti et sapientes suggerant, me mone. Diderici16 curam vobis commendo et familiae insignia17 et Sophompaneam18. Magni facio Blavium19, sed trico est, ut video, nec tempora observat.
11 Maji 1635.
Tuus tui amantissimus frater
H. Grotius.