Amicorum arrepto abitu remitto ad te, frater, libros, quos pro meis non agnosco. Manuscriptus est haeredum Stephani Dousae2, Silvestrina summa Graswinckelii3, qui, si quid mearum chartarum apud se habet, velim conquirat et pari fide mecum agat. Lipsii Politica4 habui. Sed hic liber, cujus sit, nescio neque magis Callimachus et Horatius. Lucae Fruberii liber5 Vossii6 sit an Erpennii7,
147
haud dixerim. Colloquia Erasmi8, Claudianum, Horatium puto Petri9 esse nostri. Librum Francisci10, fratris quondam nostri, scriptum manu rectius tu custodies. Haec remitto. De Formulis Brissenii11 haereo, sitne mihi donatus an commodatus liber. Siquis repetet, reddam. Memoria excitata signis quibusdam magis magisque mihi testatur in domo Driliana12 me libros habuisse non tam multos quam gratae lectionis ad diluenda rerum taedia. In his fuisse quosdam libros, de quibus scripsi ad te antehac13, praeterea Pancirolae de rebus perditis et repertis novis14 et Gallicas Marionis actiones15 et Quintilianum. Hi libri omnes deportati sunt ad D. Basium16 cum chartis non minimi usus. Inde quo devenerint, et te et senatorem Reigersbergium17 rogo, quam diligentissime inquiratis. Forte unius indicio reprehendantur omnia. Da veniam, quod toties tibi de rebus meis molestus esse cogor, et mutuo quicquid vis injunge.Si vacat, quae ibi sint judicia de Balsaco18 in Heinsium19, Mola, id est, Nicolao Borbenio20 in Balsacum censuram exercente, fac nos gnaros et vale cum tua21, tuis22, parentibus23, amicis.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 14 Maji novi cal. 1636.
Mericus, Casauboni filius24, qui in Britannia vivit, parat editionem epistolarum patris25. Rogor, ut addam, quas accepi ab eo. Quare precor interpelles aut
148
Elzevirios26, quibus tradiderunt Puteani fratres27, aut D. Rivetum28, cui tradidisse se dicunt Elzevirii. Multum vereor, ne aliqua manus scripta ad Genevalem stomachum subducantur.Edictum in Anglia est, ne quis Seldeni librum, cui Mare clausum29 extra Angliam editum, in Angliam importet ibive vendat, propter accessiones ibi improbatas.
Non satis memini, cujus manu in margine editi a me Capellae30 quaedam asscripta sint. Si scis, rogo indica.