Frater optime,
Praeterita septimana ad te cum Petro2 simul Amstelodamo scripsi3, nunc domum redux iterum ea, qua soleo, via has ad te do litteras, quippe cum et tibi earum, quas ultima Julii misisti4, debitor sim.
Abest jam in Selandia Reigersbergius5 atque ideo de compromisso cum Roterodamensibus ineundo6 deque aliis, quae in eam rem faciunt, nihil certi pronuntiare possum, cum totum negotium illius in manu sit. Illud miror petere te Gallice versa documenta7, quae ad causam illam pertinent, namque ante aliquot menses ea mittere me et de iis bene receptis litteras a te accipere memini; ego Guilielmum Veldium8 interpretem adhibuisse me probe novi. De testimonio impletae secundum mandata fidei alia res est, quippe id hactenus exsculpere non potui. Dussenus9 et Adrichemus10 variant in persona, alter Berkelum11 verba fecisse, alter Nobelium12 testatur. Camerlingius noster13 saepe promisit se schedia sua lustraturum, ecquid inde luminis possit accidere, sed promisit tantum,
318
nihil vero hactenus praestitit. Quartus qui tunc Delfensum nomine aderat consul Heuvelius14, interea summum obiit diem. Chartas, quae in sacco fuere, itemque quas deputati e domo tua abstulere, frustra quaerimus Tu quod vides perisse perditum ducas15.De reliquis nuper scripsi, puto et scripsisse Reygersbergium; ego jam hominem, qui a te magni aliquid efflictum expectat, urgere non audeo.
De rebus nostris hoc habe, venisse huc nudius tertius Pavium16 sed hodie primum in publicum prodiisse ad colloquium cum principe17, quare quid novi attulerit nescimus.
Interea hodie liber commeatus in castra circa Noviomagum publice indictus est; incertum tamen est, quando princeps hinc profecturus sit, nam cohors praetoria, quae praemitti solet, hic etiamnum est.
Forestius18 camerae rationali in locum Riccii19 succedet. Legationem Venetam obibit Borelius20, qui cum petiisset ab Ordinibus Hollandis in summo senatu locum isque ei assignatus esset, Catsius21 ea occasione et sibi prospiciendum ratus eundem honorem obtinuit: ita duo Selandi in eum senatum extra ordinem allecti.
Post longas deliberationes tandem eo pervenit, ut Ordines Hollandiae aliquid statuerint de stipendiis militum. Decreverunt enim iis, qui stipendia praevertunt - sollicitatores vocari scis - de parata pecunia in mensem prospicere atque ita, quot mensibus facturos se promittunt, ex reditibus publicis per singulas civitates ad id assignandis ea lege, ut ad mensem usque Majum earum, quas hactenus erogarunt, pecuniarum solutionem non exigant, sub ejus mensis initium, chirographum debitae sortis cum promissione usurarum accepturi: Nunc tantum de accessionibus quibusdam inter Ordinum Deputatos - comitia enim nudius quartus soluta sunt - disceptatur. Vides in usum militiae expeditum satis hac hyeme fore aerarium, si haec omnia ita procedunt, verum magnum onus et sortis et usurarum sub vernum tempus reip. incubiturum.
Ego, siquid hic occurrat novi, curabo, ne nescias; tu nostri quoque curam gere.
Vale et salve, cum tua uxore et liberis22 a me meaque23.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XII Augusti 1636. Raptim.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Aug.