Illustrissime Domine,
Omnem quaeram viam, ut maturius et permittam literas meas et tuas recipiam. Nam et tuas avide semper exspecto legoque summa cum voluptate: et meae gratiam nisi ex novitate sperare non possunt.
Liberalius illud scriptum2 pro causa palatini3, videre multum cupio. Erit ea nobis ad spem bonam fax aliqua. Stellam4 tibi innotuisse gaudeo. Cardinalis5, non malus ingeniorum judex, opera ejus, ut vides, uti pergit. Liber ejus6 publice hic non prostat et audio esse quos poeniteat permissum in eo libro defendi tam aperte causam palatini. Scis autem in praeformatione federis id cautum a Gallia, ne Bavaro7, dum vivit, adimatur electoralis honos.
Pontificis8 in dijudicandis Ratisbonensibus comitiis eo plus hic valet auctoritas, quod credatur controversia honeste moveri non posse, nisi ex persona Trevirensis9: ejus autem suffragium cum non necessarium judicaverit ecclesiasticorum omnium, quos illi vocant, summus praefectus ac vindex, eo ipso eripiatur potissima, certe apud romanenses favorabilissima juris species.
Coloniensem conventum arbitror - et illud cum Anglis coeptum fedus -
404
pendere ab iis, quae agentur Hamburgi. Wyckium10 ibi scio esse, qui agens Angliae hic fuit. An quis alter cum legati nomine eo sit iturus, nondum comperire potui.Nuptias Poloni11 cum Austriaca12 veras esse ut credam, eo inducor, quod Veneti jam ad eas in mensem Septembrem sunt invitati. Odium certe publicum meretur ista virginis natalium sorte eminentissimae ludificatio; qui dolus nostris quoque Suedis magno constat. Bavarum ab Austriaca amicitia qui divelli tanto non potuit tempore, nunc post tam arctam affinitatem et spem communis ex ea prolis minus posse divelli sensi dixique semper et dicere non desino. Neque vero aliter possum credere, quam eos, qui talia sperare se simulant, alia habere occultiora consilia, quibus ista praetendant velamenta.
Dux Vinariensis13 quae fecerit ad fusas usque Lotharingi14 copias captamque Gisam comitatus Burgundici urbem, scripsi15. Inde et Sancti Lupi cepit arcem iisdem in locis. Nunc Basileam versus ei esse iter dicitur. Ad Landresium satis proficitur capto jam inferiore eoque minus munito oppido.
Praeter haec nihil in Gallia agitur magni: neque dum consederunt illi in Lemovicibus aliique motus; et a comite Suessionensi16 metuuntur novis; quae cuncta incommode satis eveniunt rebus communibus.
Quae me doces super Pomeraniae rebus scire pridem avebam, nunc didicisse gaudeo. Cum Suedi instent pactis cum Bogislao17 ordinibusque Pomeraniae factis, nisi totum Germaniae corpus retributione aliqua indemnem servet Brandeburgicum, spem pacis videre vix possum.
Paratur hic pecunia, quae Batavis promissa est, ut cunctatio omnis abscindatur. Nisi brevi aliquid moliatur princeps Arausionensis18, et Gallorum res in Belgico fine et in Germania Suedorum partim impedientur partim implicabuntur periculis.
Holmiam pervenisse D. Schmalcium19 ex literis ipsius20 cognovi. Gaudeo ipsi nobilissimoque filio tuo21 cuncta recte procedere totiusque regni res consiliis magni D. cancellarii22 statum accipere pulchriorem firmioremque. Peditatus e Suedia quin in Pomeraniam advenerit, non dubito, de equitatu adhuc incertus haereo. Tum vero et numerum cupiam scire, ut habeam interrogatus, quod respondeam, aut unde Gallos ultro incitem.
Magna landgravii23 virtus sane, ita ut scribis, meretur sociorum pro se curam. De Ehrebreitstenio spes heic labascunt.
405
In Italia magnas video esse hostium copias prae Gallicis et amicorum. Tamen Bremo et Casali de praesidio deque rebus necessariis pulchre prospectum gaudeo.
Mari quiescitur utrinque. Genuates legatos suos mittunt huc24 et in Hispaniam25, agentem ad Batavos26 novae amicitiae inchoamentum.
Montempelicardi obsidere scribitur dux Carolus27, vicissim Cateletum Picardiae recuperatum ire Milereius28.
Persa29 misit Revanum, inde ad Turcam30 acturos de pace legatos31, quam optare creditur magnis visirius32.
In Transilvania res videntur mansurae quo sunt loco. Longinqua quidem haec, sed talia, quae ad propiorum rerum conjecturas momentum habeant.
Est hic regis Daniae33 e Christina34 filius35: Sleswici et Holsatiae comes dicitur. Eum magnae benevolentiae testimoniis ab Hispano cardinali36 exceptum discimus: neque vero dubitandum est, quin, quod semper fecit, hoc maxime tempore factura sit domus Austriaca, ut sibi regis illius quaerat amicitiam. Hostium nobis et inimicorum abunde est: ut amicos habeamus et firmos et efficaces optandum laborandumque.
Et Viennae et in Hispania inexpertas antehac pecuniae corradendae rationes quaeri video: magnam vim navium parari in Americam, Brasiliam, Italiam.
Iam et duos felices accipio nuntios: Vesovium oppidum vi irruptum a duce Vinariensi; Saviniacum autem in Bressia, quod ante sex menses hostes ceperant, receptum a Longavillano37.
Ad Landresium nihil aliud quam castra muniuntur a Gallis. Neque adhuc ad Cateletum accessit Milereius. Hispana classis ad oram provinciae Narbonensis apparet. Castilionaeus38 ad S. Menehaudi in Campania exercitum habet, quo consilio incertum. Rex39 et cardinalis prope urbem sunt.
Precor, Illustrissime Domine, felicissima cuncta tibi tuisque.
Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu et affectu addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 9 Iulii MDCXXXVII40.