Mi frater,
Quas 16 hujus ad me dederas suo tempore, id est hodie, ad manus meas pervenerunt. Itaque experimento edocti illa via uti interdum poterimus.
Ego heri ad affinem Reigersbergium2 scripsi. Ex eo didici novem naves lapidibus parietum in morem transaedificatas in portum Rupellensem demersas jam esse ad obstruendos exitus aditusque et quod aggeris hyems saeva disjecerat in eo esse, ut brevi resurgat in statum veterem.
Legatos e Dania hic habemus Brahen et Thomassonium3, qui reginam matrem4 adierunt auctores pacis cum Britanno. Agetur hic cum illis, non a castris. Idem fiet nostris5, ubi venerint. Datum id negotium arbitror senatori Bulionio6 et secretario Villauclerquio7, amico meo. Ego occasionibus imminebo atque interim amicitiam caesarei legati8 non negligam.
229
Ex usu nostro mihi videatur fore, si in Anglia nostri libelli de Veritate Religionis Christianae9 - quarum exemplaria reliqua et ego et alii impatienter exspectamus - recudantur; quod forte per Iunium10 peragi poterit. Apochas pro Diderico et Maria11, si potes, in unam contrahe. Diem ex Zelandia petas oportet, ubi sunt instrumenta. Si tamen alia apocha opus est, mittam. Scribe, siquid acceperis, nobis enim pecunia opus est. Rogo et ex Villabonia12 scisciteris, an mandatum habeat numerandi LIV florenos, quos uxor nunc iterum in ejus usus erogavit et significes, quid impensum sit in vitrea Daetselarii13, ut quod reliquum est huc transeat. De Cauchorum rebus, Realio14 et Heinsio, siquid porro resciscas, gratum erit discere. De ligno effigiato jam aliquid intellexeram. Mirum ni mutatio in imperio et religione luxum secutura portenditur. De vermibus res digna, quae physicis observationibus addatur. Meam causam tibi, ut ante, commendo.
Centum naves e Gallia, Hispanicae XXVII jam, ut arbitror, advenere ad portum Rupellensem adversus vim externam. Video esse ea tempora, quibus saepe de his, quae momentum in futurum habent, moneri debeam; id ne negligatur omnes vos rogo. Parentibus, tuae15, tuis et qui aut nostri, aut satis nostri sunt, felicia omnia. 29 Ianuarii 1628.
Affinis Reigersbergius et tu rogamini permutare, quae nuntio. Velim scire, quid ibi rumor dicat de amoribus Lutetianis Ludovici Nassavii16.
Tuus totus
H. Grotius.