Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime,
Ruptis comitiis generalibus regni et absque ulla conclusione terminatis regia Maies-
33
tas2 in id incubuit, ut scopum, quem sibi proposuerat, aliqua tamen ex parte assequeretur. Ideo conventum ordinum Prussiae in 9 Ianuarii Thorunii indixit, ad quem legatos suos dominum palatinum Sziradiensem3 et dominum Ossolinium4, vicecancellarium regni, misit, et per illos contributiones a statibus ad muniendam arcem Mariaeburgensem aliaque loca Prussiae non satis munita et ad conscribendum militem, qui ab imminentibus periculis provinciam hanc defendere possit, postulat. Quid ad h(oc) status Prussiae responsuri sint, adhuc in incerto est. Sagaciores quidam putant per contributionem hanc telonium quaeri et mutato nomine eandem rem, quae tamdiu expetita est, peti. Multi credunt hoc conventu negotium nostrum posse confici - praesertim cum regii legati plenissimam hac de re tractandi et concludendi facultatem se habere dicant -, quod mihi graves ob causas persuadere non possum. Sed vereor potius nuncios nostros re infecta redituros.Nescio, an non spes, quam legatus Polonus5 de liberando principe Casimiro6 habuit, ob irrita comitia valde accisa sit. Ego ipsi, ut et Palatino7, libertatem ex animo opto. Dubito tantum commodi Galliam ex his detentionibus habere quantum quidem invidiae apud multos. Utinam tandem hae et aliae turbarum causae tollantur et alma pax florere incipiat omniaque in pristinum redeant statum. Felicissimus esset hic annus et jubilaeo dignus, si illam tam desideratam pacem Europae tanquam postliminio restitueret. Prosperrimum illum Excellentiae vestrae totius familiae suae ex intimo cordis mei affectu cupio.
Excellentiae vestrae observantissimus
Jasky mpp.
Dantisci, 20 Ianuarii A.o 1640.
Adres: Illustrissimo et excellentissimo domino, domino Hugoni Grotio, regni Sueciae consiliario et ad regem christianissimum legato, domino observandissimo. Parisiis.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 20 Febr.