Nobilissime domine,
In illo conventu Prussico, cujus mentionem faciunt literae Nobilitatis vestrae datae
97
XX Januarii2 jam, credo, apparuit, qualia sint illa tributa, quae rex3 postulat ad muniendum limitem et an per ambages impetatur Dantiscanae civitatis immunitas. Si dispendio non nimis gravi absolvere se civitas ab hac controversia posset, prudenter credo faceret, dum ne, quod Hamburgenses in rebus suis aliquoties experti sunt, alatur reditura mox auri sitis.Legatus Polonicus4 habere se dicit sponsionem, qualem Galli voluerunt. At Galli dubitant, an acta in conventu vim habeant, cum ipse conventus finem concordem non habuerit, et an tunc, cum scripta est illa sponsio, plenus legitimusque fuerit conventus.
Nos pro electoris Palatini5 libertate laboremus6 brevique, ut spero, ad regem aditum accipiam, ut quae mihi in eo negotio mandavit Suediae regina eloquar. Conjungo autem vota mea cum votis Nobilitatis vestrae non modo pro principibus7 captivis, verum etiam pro bona communique pace, quae semper quidem optanda est, si christiani esse volumus, nunc vero maxime, cum tanti sint paratus armorum Turcicorum, quae sive Hungariam sive Italiam insulasve adjacentes sive Poloniam petant, facile possint progredi longius quam velint etiam qui pro lucro habent qualecumque damnum illatum potentiae Hispanicae et Austriacae.
Vale, vir nobilissime.
Nobilitatis vestrae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXV Februarii MDCXL.
Adres: A monsieur monsieur Jasky gentilhomme, à Dantzig.