169
Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime,
Tartari - praecursores Turcarum -, qui nuper longe lateque Podoliam et vicinam Poloniam pervagati depopulati sunt, tandem praeda onusti recesserunt. Turcarum imperator2, qui ut praedecessores suos fortitudine, dexteritate et omnibus tanto principe dignis virtutibus supergredebatur, sic exitiali in christianos et potissimum Polonos ferebatur odio. Hocque intendebat, ut Turcas a dedecore, quod regis nostri virtus et felicitas ipsis ante aliquot annos inussit, vindicaret.
Eo fine exercitum numerosissimum omni apparatu belli instructissimum conscripserat et iam Poloniae imminebat difficili bello Polonos implicaturus, cum subito Deus filum vitae ipsius abrupit nosque et omnes christianos magno metu liberavit. Facile fidem invenerunt, qui de morte ipsius nunciarunt, quin ea, quae optamus, haud difficulter credimus3. Utinam mortuo imperatore et fervor Turcarum Poloniam invadendi moriatur! Quod si fit, irrita erunt comitia, quae potissimum ob metum irruptionis Turcicae in 13 Aprilis indicta sunt, nisi quod ea, quae hic nomine regis acta transacta sunt, lege comitiali forte roborabuntur.
Si Galli sponsionem, quam legatus Polonicus4 habet, reiciunt et aliam ab ordinibus regni in comitiis sibi dari postulant, legato adhuc per aliquot menses Parisiis morandum erit.
De libertate electoris Palatini5 bonam concepi spem ex quo intellexi Excellentiam vestram nomine reginae Suediae pro illo intercessuram. Nam cum plurimum ponderis habituram intercessionem serenissimae reginae non dubitem, summae Excellentiae vestrae eloquentiae multum confido. Orator adeat regem, exorator redeat opto.
Danus ea, quae inter ipsum et legatos Batavicos ratione detentionis salis nitri acta sunt publico scripto6 excusare conatur; an firmis satis rationibus, a Batavis brevi intelligemus.
Divinae protectioni Excellentiam vestram diligentissime commendo oroque, ut me inter cultores virtutum suarum perpetuo habere dignetur.
Excellentiae Vestrae obsequentissimus
Jasky mpp.
Dantisci, 29 Martii A.o 1640.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 26 April.