Nobilissime domine,
Quod optasse maxime Nobilitatem vestram cognosco ex literis datis XXIX Martii2 implevit jam divina bonitas, ita ut liceat Nobilitati vestrae preces suas in gratiarum actiones ad Deum vertere. Nam et princeps Casimirus3 post restitutam libertatem magnos hic honores accepit et nunc, ut audio, in Brabantia agit regem4 hic expertus facilem, qui cum multa disputare posset de sponsione huc allata, fidem habuit et principi et legato5 futurum, ut proximo Poloniae conventu res ista poneretur extra omnem controversiam.
Et princeps elector6 exemptus est carceri sola hac obligatione, ne regno accedat7 nisi de regis consensu gratiamque in hac aula habet et de rebus suis spem concepit optimam, si velit et Anglia, si ea nolit aut cunctetur, tamen bonam; quam ad rem valuisse reginae nostrae8 desideria multum gaudeo. Quicquid autem meae est facultatis, quod sane praeter auctoritatem quam mihi dedit regina, perexiguum est, ei non defuisse mihi sum conscius.
Tartaros, malos hospites, a vobis recessisse gaudeo: sultanum Achmetem9 esse mortuum, successisse autem illi fratrem Ebrahimum10, ultimum Ottomannicae stirpis, infirmo corpore affirmant Veneti. Sed meminisse debent Poloni saepe eos, qui principatum adipiscuntur, animos majores ex imperio sumere, saepe etiam tales esse principes quales ii sunt, quorum utuntur consiliis. Olim, cum Solimo11 successisset Solimannus12 creditus quieti ingenii, valde decepit christianos sua spes, qui sibi otium ex ea mutatione pollicebantur. Nam is longe praeter ea, quae de eo exspectabantur, acrem se gessit Rhodumque et magnam Hungariae partem eripuit christianis ipsamque Viennam in periculum ad-
231
duxit. Quare excitandi sunt vestrates, ne quid securitate peccent. Spero aliquando Deum nobis omnibus christianis pacem daturum, ut ab his bellis13 liberati de constituenda meliore in posterum christianorum concordia et reprimendis imperiis christianismo contrariis serio cogitemus.Quae Daniae rex molitur, quibus modis contra eunt Batavi, partim legi partim audivi. Res sunt difficiles extricatu. Sed et vestra civitas et Veneti exemplum dederunt, quomodo saepe magna damna minore redimantur. Deus vestrae inclytae civitati vestraeque Nobilitati semper faveat.
Nobilitatis vestrae studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXVI Aprilis MDCXL.
Veneti ad sui tutelam militem habent ad VIII peditum, II equitum millia. Casale non longe ab ipsorum finibus ab Hispano14 obsidetur. Dubitant Galli, an digna res sit praelio. Interim ad Belgicum finem tres parantur exercitus.