eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    55

    4495. 1640 januari 28. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Hibernia omnis contra Scotos erit. In Angliae parlamento variae animorum affectiones, ut puto, apparebunt. Episcopi suam dignitatem tuebuntur non sequiter. Si major pars Scotis adversabitur, multum inde rex et animabitur et armabitur in Scotos; quos et ipsos jam inter se, quod ambitionis ingenium est, dissidere audio, tum vero, nisi externis juventur auxiliis, vix pares erunt duorum regnorum adversus se consensui.

    De electoris2 libertate spes aliqua nobis erat data, sed qui injiciantur nodi, quae mihi cogitationes oboriantur, ex literis ad magnum cancellarium3 intelliget Excellentia vestra, cujus ego consiliis in re magna instrui eo magis opto opusque habeo, quod tam longe abest a nobis Suedia.

    Exercitus Vinariensis4 Gallis militat, sed non sine multorum dolore, qui longe aliud armis suis agi quam quorsum ipsi ea ceperant videat. Pecuniae ad ipsos nunc eunt, sed ut id maxime fiat, per pactiones multo ducibus melius quam militi prospectum est. Viderit jam Excellentia vestra eas pactiones transmissas ab Erlachio5, qui etiam suos Helvetios ea de causa sibi infestos habet. Quid Excellentia vestra, quid Suedia de iis judicet et an aliquid supersit remedii ad hoc malum, scire percupiam.

    Gaudeo ea aequitate esse Suedos, ut parcere velint pontificiis nihil hostile agentibus. Pertinet id ad belli famam. Ut in haereditarias domus Austriacae terras ex his partibus arma moveantur, perpetuus impulsor fui et vivente duce Vinariensi et post excessum ejus. Sed interjacet Bavaria, cui, velut rei sacrae, hic parci multi queruntur et de causis varie dissertant. Ego officio non deero speroque et quae mihi sunt necessaria, de quibus scripsi jam aliquoties, Excellentiae vestrae curae fore; crescit enim indies incommodum et jam post supremam solutionem XIV millia thalerorum mihi debentur.

    Deus Excellentiam vestram servet.

    Excellentiae vestrae obsequentissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 28 Ianuarii 1640.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 595. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant residerende te Hamburg.
    2 - Karl Ludwig van de Palts.
    3 - Axel Oxenstierna. No. 4493.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar († 18 juli 1639).
    5 - Johan Ludwig von Erlach, een van de directeuren van het leger van Bernhard van Saksen-Weimar.