eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4502. 1640 februari 4. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Chartas illas duas, quas ab electore Palatino2 et ab Anglico legato3 exigunt Galli, video ab iis, ad quorum notitiam res devenit, accusari partim ut iniquas partim ut captiosas. Ego mandata exspecto.

    Introivit urbem magna cum pompa legatus Polonicus4. Videbimus alter alterum, ubi a rege auditus fuerit; misit enim ad me et ad ipsum ego. Si pro Casimiro principe5 aliquid agitur, durum erit retineri electorem, cujus hanc calamitatem displicere Germaniae toti scripsit ad regem landgravia6 et in Vinariensi exercitu non paucos ea res commovet.

    Cum Roma, quae hic sunt, controversiae videntur sedari revocaturo rege Estraeum7, pontifice Scotum8.

    Vinarienses Marpurgi esse audimus et res eis non male procedere. Tamen de clade aliqua, quam Longavillanus9 acceperit, rumores fuere, sed ei non perseverant.

    Inter Galliam Angliamque vereor, ne res in pejus procedant. Anglorum primores, qui liberos suos hic habebant, eos revocant.

    Qui hic creationi sexdecim novorum magistrorum libellorum supplicum contradixerant, alii in carcerem dati, alii relegati sunt.

    Cancellarius10 in Britanniam Armoricam it ibi quoque, si quid seditionum restat, exstincturus et in posterum securitati publicae consulturus suppliciorum terrore.

    Literae scriptae 18 Januarii dicebant Gallos citra Moenum, ultra eum esse Bavaricos. Darmstadiensem11 magnis pecuniis direptiones redimere; Hispanos, qui Mosellam transierant, unde venerant rediisse. Tubatelius12 postquam libertatem acceperat, mortuus Argentorati dicitur.

    Rex tribunos centurionesque omnes adesse suis cohortibus jussit in 5 Martii. Et princeps Arausionensis propere aliquid tentaturus creditur. De D. Bannerio13 nuntii avide hic exspectantur.

    Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae faveat, rem Suedicam sub ejus consiliis bene fortunet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4 Februarii novi cal 1640.

    65

    Bavarici ad Moenum bis mille sunt, caeteri eorum in Suevia hibernant et ad Helveticos fines.

    XXX naves ex Oceano Gallico per fretum Gaditanum missi dicuntur in Mare Internum, ubi rex naves longas habet XXIV. Quatuor millia hominum parantur auctura vires Longavillani; ipse Tracius14 his imperaturus per Batavos transit.

    Ducenti cives Rothomagenses in exsilium missi. Facti ibi novi magistratus. De S. Audomari obsidio sermones sunt.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 597; Oxenst. Skrifter 2. afd. IV, p. 9.
    2 - Karl Ludwig van de Palts.
    3 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant in Parijs.
    4 - Christophe Corvinus Gasziewski.
    5 - Jan II Kazimierz.
    6 - Amalie Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    7 - François-Annibal, markies van Coeuvres, hertog van Estrées, Frans ambassadeur te Rome.
    8 - Ranuccio Scotti, nuntius te Parijs.
    9 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    10 - Pierre Sèguier.
    11 - Georg II, landgraaf van Hessen-Darmstadt.
    12 - Georg Christoph von Taupadel († 1647); vgl. no. 4522 en n. 20.
    13 - Johan Gustavsson Banér.
    14 - Vermoedelijk Alexandre de Prouville, baron de Tracy.