Illustrissime domine,
Cum quotidie interpellem admissionibus praepositos2, ut a rege audiar, nihil adhuc impetro; sed spe sustentor, simul arthritis regis nonnihil remiserit, fore ut reginae nostrae3 mandata pro electoris Palatini4 libertate explicem. Sunt qui putent ideo me differri, quod sperent Galli, antequam audiar, aliquid a principe Palatino expressuros, ut, ubi id obtinuerint, dimittant eum velut sponte, non autem ad externas preces monitusve.
Illustrissimus D. comes Licestrius5 plane nihil agit. Vetitumque sibi dicit agere quicquam, antequam in libertate sit princeps elector.
Armorum interim paratus in Anglia strepit, incertum in quos. Et vereor, ne legati Hispanici6 isthuc adventus cuncta reddat suspectiora.
Nunc maxime me turbant confectae certo in Italia induciae ad pacem usque mansurae. Si quae in Italia et Tiroli sunt copiae cum illis ad Constantiam et Bavaricorum parte in Brisgoiam Alsatiamque se injiciunt, vix quisquam est, qui extra Brisacum quicquam speret posse defendi diu. Sed ego cum cogito, quantum intersit imperatoris, quantum etiam Hispani ad quem illa haereditas devenire posset, aliquando purgare ab hostibus Bohemiam vicinasque terras, multum metuo, ne illa ab Italia depulsa tempestas in Bannerium7 irruat.
Terret adhuc Italiam Turca8 eaque res vel maxime pontificem et Italos principes movit, ut inducias, quas dixi, festinarent. Sed nec minus Polonia sibi a Turca metuit misitque Constantinopolim9 visum quae ibi sit animorum constitutio.
Si Suedia nihil adhuc respondit landgraviae10, ipsa autem, nisi de Suedica societate certa sit, Galliae se illigare cunctatur interimque hostilibus in Caesarianos abstinet, quid magni ab ea parte exspectare Vinarienses possint, non video. Quare credibile est et
93
landgraviam et Neoburgicum11 et Luneburgicum12 suorum tantum finium securitati consulturos ac speculaturos fortunam bellantium; ea prout ceciderit, ita consilia capturos sibi. Quae omnia cum Melandri13 ingenio, cujus mentionem facit Excellentia vestra, non male conveniunt. Et eo jacto fundamento alia superstruere poterit Arnimius14. At vero sapienter haud dubie faciet15 princeps Arausionensis, si landgraviam poterit ad arma impellere simulque alere motus Leodiensium.Coningsmarckio16 Querfurtum17 aliaque Misniae oppida cessisse laeti hic omnes audimus. Dubitatur, an eum insecuturi sint Bavarici, qui ad Wetteram se tenent. Nam Longavillanis quidem ab iisdem Bavaricis hactenus nocitum est nihil.
Rosa18 ad Unbergam, ad Lollerum Nassavius19 esse scribitur; Tubadelius20 autem in libertate, mortuo fratre21, quae fama quosdam deceperat, ut ipsum mortuum crederent. Feuquerii22 res nondum plene confecta est.
Iamnunc literas ab Anglia accipio, quae mihi spem faciunt, componendi negotii cum Scotis; quod sane pervelim, modo eodem tempore liberetur Palatinus. Alioqui, sed nihil opus male ominari.
In Bohemia rem ad praelium venturam non arbitror, nisi multum creverint caesarianorum copiae. Quae D. Salvius23 non minus ad me quam ad Excellentiam vestram scripsit24 de Suedorum proposito hic, quantum utile est, vulgare non omitto; ita tamen ut non taceam vereri me, ne novae istae induciae novas quoque in istis deliberationibus adferant difficultates.
Moguntinus25 ad Bavari26 exemplum laborat, ut27 Gallico favore a belli incommodis liberetur.
In rebus Batavicis non multum adhuc apud Anglos profectum intelligo. Verbis verba redduntur.
Disco in Tiroli copias hostium nunc esse duo peditum millia, equites octingentos. Aiunt autem qui in illis sunt locis vere appetente28 futura XII millia peditum, equitum tria. Ad hos accedere poterit exercitus Hispanicus, qui ad Salzam fuit. Senatus Mediolanensis instat apud regem Hispaniae, ne reddat Bagnoscum et alia Sabaudiae, quae olim Mediolanensis territorii fuere, cujusmodi29 terrae multae sunt sub Ethrusco30, Venetis, Parmensi31.
94
Helvetii vehementer inter se incenduntur libris theologicis32.
In re Amrini33 nihil fiet: nimis multos ibi fautores habet et ipse et principes Sabaudi34. CCC millia scutatorum ab Hispano Constantiam pervenere, multum et Lucernam, portiunculae de Americana classe.
Aiunt hic Longavillani35 copias esse quinquies mille pedites: equites ferme totidem. Concessum eis receptum in terras Casselienses. Propositum Vinariensibus cis Rhenum se referre in terras Trevericas et Colonienses.
Mulcta nobilitatis Normannicae est DCC millia florenorum. Opus tamen erit aliquo milite ad tutandam quietem tum Normanniae, tum Britanniae Armoricae.
Abbas Monsonus36 mittitur ad animandos Leodienses. Ranzavius37 hic exspectatur.
Princeps elector non bene valuit, nunc habere se melius dicitur.
Dunquercanae naves, quae cum milite in Hispaniam ivere, numero sunt XXV.
Illustrissimus comes Licestrius adhuc hic subsistit accepto quamvis a suo rege magisterio equitum.
De induciis Italicis video nunc iterum esse qui dubitent. Addunt ii locum quendam prope Casale obsideri ab Hispano.
Princeps Senzae Neapolitanus38 nuper per Pussolum39 quendam jussu legati Hispani40 abstractus ab una ecclesiarum Romae Neapoli capite truncatus est et ibidem eodem tempore abbas quidam41 suspensus in abbatico habitu. Romae X millia florenorum promissa pro capite Pussoli. Multo plus pecuniae pro capite cardinalis Barbarini42 promisit praefectus Neapolitani regni43.
Deus cuncta ad bonam pacem, quae omnibus christianorum armis proposita esse debet, dirigat et Excellentiam vestram omnesque ei caros paterna bonitate tueatur ac prosperet.
Excellentiae vestrae perpetuo observantiae cultu devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 24 Februarii 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.