Illustrissime domine,
Epistolarum, quas Excellentia vestra ad me dedit 30 Ianuarii2, filum retexam et iis, quae ultima sunt, primum respondebo.
Multum gaudeo regni Suediae rectores3 polliceri se et dignitatis et aetatis Excellentiae vestrae, spero et meritorum, habituros rationem nihilque laetius mihi contingere poterit quam si ea in re justis Excellentiae vestrae desideriis satisfactum cognoscam.
Regem Galliae ab itinere ad Italicum finem retinebit, quantum adhuc apparet, podagra, ex qua cubantem ipsum vidit Polonicus legatus4.
72
Hassicum negotium cum Gallia confectum velim, etiam ut Vinarienses5, si opus sit, ex illis locis auxilium et eo, si res urgeat, receptum habeant. Cepisse dicuntur arces Fridbergam et Braunfeldam et oppida Gollenhusam, Budingam, Orbam. Sed nihil habent in ripa, per quod certi sint de transitu Rheni in reditu. Dillenberga et Marpurgum laborant, ut mediorum sint loco.
De ritualibus6 gaudeo mandata venisse ad Excellentiam vestram; nihil tutius quam praescriptis lineis insistere.
Dilectus apud vos magnos fieri ac mature bellum parari e re est communi.
Nescio an verum quod hic dicitur Leodienses cum principe suo7 controversa componere; ali ea magis e re fuerit.
Rex Angliae quid velit, nescitur; ne ipse quidem forte scit consilium capturus ex temporibus.
De principe Casimiro8 quid sperandum sit, cognoscam, ubi legatum Polonicum videro, quod jam licebit, postquam a rege auditus est. Conventum in Polonia instaurari necesse erit. Ibi, ut puto, etiam de Livonico negotio agetur.
Suedici regni conventus dabit nobis, unde judicemus, quid de Gallico federe prorogando aut exire sinendo ac proinde etiam de pace bellove sperandum sit. Non desipiunt qui Norimbergam coierunt, quod Suedos ante omnia sibi placandos censent. Puto jam eo venisse a Vienna Haubitzium9, Granam10 autem Pragam et a Tiroli Viennam Wolckestenium11.
Si in Austriam recedit Piccolominaeus12, Bannerii13 miles late fruetur14 Bohemia vicinisque agris.
Torstensonii15 magnum ubique nomen est et novum nobis praeterea militem ad Visurgim scribi audio. Itaque merito ex illis partibus boni speramus aliquid praesertim, si rege Galliae volente Vinarienses se cum illo coniungant et simul Hassa16 se moveat.
Principem Rupertum17 mollius haberi gaudeo. Ut autem durius elector18 hic habeatur quam ille Lintzii, odiosum sit Galliaeque minus honestum. Caetera quoque, quae Excellentia vestra super re electoris scribit, plane probo. Egi de toto hoc negotio cum illustrissimo D. comite Licestrio19. Grata illi admodum fuit mea hac in re20 opera, quam etiam Bohemiae reginae21 non improbari gaudeo. Maximas autem mihi gratias agit, quod illas chartas, quas ad me miserat Chavigniacus22, non approbavi, sed deliberationem remisi in Suediam. Negat regem suum sponsorem fore pro electore; suffecturam ipsius electoris fidem. Praeterea debere finem aliquem temporis praescribi huic mansioni Parisiensi, ne semper incertus sit sui status. Ostendit nihil se malle quam ut pecunia Anglica adjutus elector copias accipiat, quas cum Hassicis jungat; utque elector promittat nulla se
73
pacta facturum sine Suedia et Gallia, modo et ipse certus sit ea regna sine se pacem non factura. Hac de re quid sperari debeat, primum ex Anglia debet intelligi; deinde exspectari, quid cum Hassica acturi sint Suedi.Bellevrius23 hic est. In Anglia sine ulla inimicitiae significatione cum honore dimissus est; tamen haec tam subita revocatio et armorum in Anglia paratus dant occasionem rumoribus non bonis.
Chavigniacus apud principem electorem iterum fuit. Sed quid egerit, ignoramus. Literae ad convocandum in Anglia parlamentum nondum emissae sunt.
Inter urbem arcemque Taurinorum induciae quaedam sunt et de pace agitur. Multi tamen hinc milites mittuntur in Italiam destinatis ad eam rem viginti scutatorum millibus. Videntur Hispani bellum inferre velle partibus Galliae circa Baionam et ad eam rem usuri tum suo milite tum eo, qui a Dunquerca ivit in Hispaniam.
Legatus Polonicus dicitur mandata non habere a pleno conventu Poloniae. Miror Vinariensium ducum24 legatos25 ab Erlachio26 et Relingero27 neque corpus mortui ducis neque ejus supellectilem et gemmas obtinere potuisse, nisi forte de pecuniis testamento relictis aliqua controversia est.
Deus, Excellentiae vestrae omnibusque ei caris omnia det prosperrima.
Excellentiae vestrae omni observantia devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 11 Februarii 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 9/19 Februarij 1640.