81
Illustrissime domine legate,
Jam octavus est mensis quod Amstelodami ago ac publicis fruor auditionibus clarissimi Vossii2, nec fructus poenitet, quem hic facio praesertim in historia Romana; eo autem feliciorem me puto, quod privatim saepius cum summo illo viro de omni studiorum ratione colloqui contingat. Nec leve illud iudico, quod familiaritas mihi sit cum eius liberis3, adolescentibus pereruditis et modestis. Verum ita ferunt rationes meae, ut adulto vere in patriam sit revertendum itaque committere non potui, quin priusquam hinc abirem per literas vestrae Ill. gratias agerem pro summis beneficiis, quibus me immerentem in Galliis est prosequta. Haereunt illa animo meo aeternumque haerebunt, nec aliud aeque exoptem quam ut in patriam quum rediero, aliqua in re affectum gratumque erga te animum ac tuos ostendere valeam. Tuum erit imperare mihi, quae exsequi me voles. Senties me ad omne obsequium longe paratissimum.
Caeterum quoque est de quo ad te, virum in tam illustri loco constitutum, virtutibus, prudentia et sublimi doctrina toto terrarum orbe celeberrimum, literis nihilominus hisce perscribere aliquid ausus sum. Id fratrem meum4 tangit, juvenem, si mihi de eo judicium ferre licet, probum, modestum et pro aetate - annorum iam est duodeviginti - haud ineruditum. Avet familia nostra, ut admitti in familiam vestrae Illustr. possit, et eodem propendet celsa mens magni cancellarii5, sine cuius commendatitiis neutiquam ad vestram Ill. est venturus. Spero autem non prorsus inutilem vestrae Ill. futurum. Utinam hoc beneficii ad priora nobis accedat, ut literis ad me tribus verbis non graveris perscribere, quid animi vestrae Illustr. super ea re sit. Molestiae vestrae Ill. esse nec volumus nec debemus, sed sine incommodo tuo fieri si posset, ex devinctissimis redderes nos devinctiores ac genti etiam nostrae et, quod spondere ausim, magno cancellario rem facies longe acceptissimam.
Sed ecce etiam aliud. Nam qui semel pudoris limites transilierit, eum gnaviter esse impudentem oportet. Audio etiamnum Lutetiae Parisiorum agere illustrissimum principem Carolum Gustavum P.6 ac dubitare nefas, quin, uti antea solet, quum istic adhuc agerem, ita nunc quoque aedes vestrae Ill. tanquam oraculum aliquod consulturus frequentet.
Obnixe igitur rogo, ut vestra Ill. dignetur me commendare excelsissimo nomini eius. Satis enim intelligo, quantum authoritate sua suorumque prodesse mihi in patria valeat atque animus mihi est omni eum cultu et grati animi officiis prosequi, quibus possim.
Ignosce, illustrissime domine, quod te non literis modo interpellare, sic publicis districtum, sed etiam petitionibus meis onerare ausus sum. Sic mihi nota est humanitas tua pene divina, ut nihil non ausim mihi de ea polliceri.
Deus te diutissime cum familiae tuae tum Sueciae nostrae et orbis totius bono incolumem ac sospitem conservet.
Illustrissimi nominis tui cultor devinctissimus
Haraldus Appelbo.
Si rescribere ad me animum induxeris, nihil alium opus quam ut literae ad clarissimum Vossium mittantur. Is facile ac lubens traditurus pro familiaritate ea, quae mihi in
82
domo ea intercedit. Quum me ad vestram Ill. scripturum dicerem, plane petiit ut plurimam vestrae Illustr. salutem suo nomine ascriberem. Illud etiam addebat se literas vestrae Ill. longe gratissimas accepisse7 ac prima occasione rescripturum.Amstelodami, 18 Februarii 1640.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 1 Martii.