eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4537. 1640 maart 3. Aan H. Appelboom1.

    Vir clarissime,

    Non poteras ad res omnes optimas meliore uti magistro quam D. Vossio2, quem ego semper et ob eruditionem singularem et ob summas virtutes feci maximi.

    Quod vero mea in te benevolentiae signa tam liberaliter praedicas, in eo, si animum respicis, nihil falleris: si res ipsas, sunt eae tam exiguae, ut ego pro verbis tam benignis non minus debeam.

    Quod si frater tuus3 huc venerit, reperiet me, qualis esse debeo, Suedorum omnium amantissimum. Domus nostra nunc valde plena est hominum. In scribendo autem utor opera juvenis industrii4, quem mihi commendavit D. Spiringius5, cujus amicitia nobis perquam est necessaria. Caeterum si qua in re fratris tui studia adjuvare potero, faciam id animo sane promtissimo.

    Illustrissimo principi Carolo Gustavo6, qui saepe nos honestat suis alloquiis, com-

    110

    mendabo te ac tuos de nota meliore et, si qua in alia re vobis prodesse potero, non patiar me trahi, ultro accurram.

    Scribebam III Martii anni MDCXL.

    Tuae Claritudini optima omnia volens
    H. Grotius.

    Adres: A Monsieur monsieur Appelboom, monsieur Vossius est prié de la faire tenir.

    In dorso schreef Appelboom: 1640 - 3 - Martij.

    Notes



    1 - Hs. Dresden, Sächs. Landesbibl., cod. 61 A no. 3. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 604. Antw. op no. 4514. Harald Andersson Appelboom werd in 1642 Zweeds agent te Amsterdam.
    2 - De Amsterdamse hoogleraar Gerardus Johannes Vossius.
    3 - Johan, Samuel of Arvid Appelboom; vgl. no. 4514.
    4 - Pieter Pels; hij was Grotius in 1638 aanbevolen door zijn vader Paulus Pels en door Maria en Nicolaes van Reigersberch; vgl. dl. IX, pp. 154, 177, 185 en 219.
    5 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden in Den Haag.
    6 - Karl Gustav, paltsgraaf van Zweibrücken, de latere koning Karel X van Zweden.