Excellentissime atque illustrissime domine,
Aditum ad regem quotidie expetitum ad sublevandam electoris Palatini2 calamitatem
101
nactus nondum sum; excusationi praetenditur articulorum dolor regem vexans. An, antequam audiar, extorquere aliquid ab electore cupiant an aliud quid lateat, videbimus.Sicut vero miserationem mihi movet principis ejus apud amicos captivitas, ita aliud est, quod metum mihi pro rebus nostris incutit, indutiae scilicet in Italia non dubie jam factae ad pacem usque. Copiae hostium, quae et in Italia et in Tiroli magnae sunt, si in Brisgoiam et Alsatiam incumbunt, regis erit potenter tueri, quae ardenter expetiit. Verum timeo, ne mala Bohemiae vicinarumque terrarum magis moveant imperatorem et Hispanum3 eoque tota ista procella in mareschallum Bannerium4 incurrat. Quod si erit, et bellum ei erit impeditius ac forte pacis conditiones difficiliores.
Mitto Sublimitati tuae indicem onerum5, ex quibus Rhotomagenses mulctam sibi impositam sunt soluturi. Nunc et nobilitas illorum locorum mulctatur. Mitto et decretum parlamenti de viduorum viduarumque conjugiis6 tum per se laudabile, tum eo quod regis jurisdictionem in ecclesiasticos atque etiam in matrimonii causis exemplo hoc tueatur.
Sex Romae cardinales mortui sunt qui omnes exomologesin more solito facere recusarunt, conscii sibi odii et molitionum in pontificem, quae aperire cuiquam noluere.
A Konigsmarckio7 bis caesos Saxonicos captumque in Misnia Querfurtum8 laeti hic audimus. Bavarici, qui nunc inter Thuringiam maxime Franconiamque se tenent, forte Konigsmarckium insequentur. In Longavillani9 quidem militem nihil fecere hactenus. Is miles ad Wetteram nunc esse dicitur, Rosa10 ad Unbergam, ad Lollerum Nassavius11.
Tubatelus12 vivit et liber est; mortuus autem est frater ejus13. Feuquerii14 res nondum consummata est.
Illustris D. baro Gabriel Oxenstierna15 in Angliam abiit, cujus ego summis virtutibus et in me benevolentiae deberem plurimum, etiamsi ex ea domo non esset, cui omnia debeo.
Deus iter ei prosperet idemque, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae consilia regat atque fortunet regni Suedici et orbis christiani bono.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 16/26 Februarii 1640.
Adjunt hic Longavillani copias esse quinquies mille pedites; equites ferme totidem. Concessum eis receptum in terras Casselienses.
Propositum Vinariensibus16 cis Rhenum se referre in terras Trevericas et Colonienses.
102
Mulcta nobilitatis Normannicae est DCC millia florenorum. Opus tamen erit aliquo milite ad tutandam quietem tum Normanniae tum Britanniae Armoricae.
Abbas Moussonus17 mittitur ad animandos Leodienses. Ranzavius18 hic exspectatur.
Princeps elector non bene valuit. Dicitur nunc se habere melius.
Dunquercanae naves, quae cum milite in Hispaniam ivere, numero sunt XXV.
Illustrissimus comes Licestrius19 adhuc hic subsistit accepto quamvis a suo rege magisterio equitum.
Indutias Italicas, quas certo factas intellexeram, in dubium nonnulli vocant adduntque locum quendam non procul a Casali ab Hispanis obsideri.
Neapolitanus ille ab ecclesia abstractus Romae, princeps Sensae20, Neapoli capitale supplicium tulit eodemque tempore suspensus ibi abbas quidam21 in habitu abbatico. Romae decem millia florenorum promissa ei, qui caput afferret Pussoli22; sic vocabatur qui de ecclesia principem illum abripuerat. Praefectus Neapolitanus23 multo plus pecuniae promisit pro capite cardinalis Barbarini24.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.