eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4533. 1640 maart 1. Van I. Jasky1.

    Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime,

    Tandem negotium nostrum, quod nos diu anxios et sollicitos tenuit, compositum est. Illustrissimus dominus palatinus Sziradiensis2 et illustrissimus dominus vicecancellarius regni3 - qui per integrum mensem hic transactioni huic nomine regio praefuerunt - hodie finem negotiationi suae imposuerunt. Iam nihil restat, quam ut ea, quae hic conclusa sunt, a S.R. Maiestate4 et ordinibus regni in comitiis proximis 13 Aprilis celebrandis confirmentur et approbentur.
    Duris quidem et nobis hoc tempore valde difficilibus conditionibus gratiam regiam impetramus persolvendo regiae Majestati per certa intervalla temporum 600m. florenos. Praestat autem iactura pecuniae antiquas libertates conservare quam minimam earum deminutionem pati. Spero illos, qui libertatibus nostris favent, nobis gratulaturos negotium hoc absque turbis terminari. Nos illis vicissim pacem et secundissimos rerum suarum successus ex animo optamus. Imprimis Excellentiam vestram bene valere et me solito suo amore complecti vehementissime cupio.

    Excellentiae vestrae observantissimus
    Jasky mpp.

    Dab. Dantisci, 1 Martii A.o 1640.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 3 Aprilis.

    Notes



    1 - Hs. Utrecht, RA. Prov., Arch. Boetzelaer 556, 26. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 4590. Israël Köhne, genaamd von Jasky, was een invloedrijk burger in zijn vaderstad Danzig.
    2 - Gaspard von Dönhof.
    3 - Jerzy Ossolinsky.
    4 - Wladislas IV (VII).