eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4559. 1640 maart 15. Van C. Sarravius1.

    Quod mei olim beatam, nunc lacrymabilem sub oram semoti, adeo oblitus non sis, vir illustrissime, ut volueris inter primos, imo, ut ais, primum esse aurei tui libri2 lectorem, non potuit non esse iucundissimum. Mihi certe summo honori cedit a te, totius eruditionis sacrae et prophanae coryphaeo, cognosci et amari; quod quoties cogito, id autem usu venit saepissime, facere non possum, quin toties prorumpam in eximiae humanitatis tuae laudes. Cum enim me meis intueor oculis, sentio nihil esse in me, quod tuam possit allicere benevolentiam; nisi forsan animum erga te meum aspicis, qui sane, et in hoc liceat gloriari, non magnus tantum, sed summus.

    Grates itaque ago gratissimas de tanto tuo munere; in quo effecit tuus hic postremus labor, ut doctrinam cum pietate coniunctam haberemus. Consuluisti nimirum saeculi vitio, cuius palato ipsa pietas per se vix sapit. Sed quod tam immensam testimoniorum segetem collegeris, constet inde necesse est Christi gloriam tuo semper animo observari, cum tot tantaque, quae aliorum sagaces oculos effugerant, sancta tua diligentia et industria erueris.

    Faxit ὁ δώτωρ ἐάων3, ut diu supersis omnibus bonis cumulatus sanctumque tuum propositum absolvas, Novum Testamentum perpetuis tuis Annotatis explicatum4 excudendi, saepius recudendum.

    142

    Me, rogo te, vir illustrissime, inter nominis tui cultores praecipuos censere perge.

    Vale.

    Roth., Idib. Mart. MDCXL.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist. ad Gall., p. 477; Sarravii Epist., p. 24. Antw. op no. 4547. Claude Sarrau was raadsheer in het parlement van Parijs.
    2 - De veritate religionis Christianæ; zie voor de volledige titel no. 4543, n. 2.
    3 - Vgl. o.a. Homerus Od. VIII, 325 en 335; Hesiodus Theog. 46, 111, 633 en 664.
    4 - Zie voor de volledige titel no. 4499, n. 5.