Excellentissime atque illustrissime domine,
Advenerunt Finale, portum Italiae, quatuor Hispanorum millia eorum, qui ad Salzam fuerunt; exspectantur sex alia. Hi, si indutiae per Italiam non constituuntur, ibunt contra Casale aut arcem Taurinorum eritque periculum aut huic aut illi loco, si id fiat, priusquam creverint, quae illic sunt, Gallorum vires. Quod si Italiae quieti per indutias consulitur, effundet se in Germaniam ista tempestas.
Sunt hic rumores de indutiis universalibus, quas offerat Hispanus. Mihi neque Hispani neque imperatoris res eo videntur esse redactae, ut pati possint tantas armis quaesitas possessiones penes Gallos relinqui, nisi forte a Turca2 metus eos percutit. Tum vero cardinalis Riceliaci animus, si recte conjecturam facio, si modo Suedicam et Hassicam societatem retinere poterit - Batavi enim plane appendix sunt Galliae - ad bellum ducendum erit pronior, quod id et securitati ipsius et utilitatibus honorique amicorum ejus inserviat.
147
Enckefortius3 in libertate est cum Feuquerio4 commutatus. Dicit autem se Waertio5 impetrasse, ut venari ei liceat in Silva Vincennensi, ut aliquem ad amicos suos possit mittere, ut libertatem recipiat; si eam Hornio mareschallo6 parare possit, qua tamen de re mihi nihil publicitus significatum est.
Libellus quidam maledicus in cardinalem Riceliacum scriptus est7, quasi patriarchatum sibi, Gallicanae autem ecclesiae secessionem a Sede Romana molientem. Cancellario etiam Franciae8 et Bulionio9 non parcit is liber. Scriptor adhuc quaeritur. Et in Brabantio jesuitae palam adversus libertates ecclesiae Gallicanae scripserunt10.
In electoris Palatini11 negotio nihil proficimus ob duritiem regum, altero12 libertatem sine conditionibus dare nolente, altero13 ad conditiones surdo, quamdiu libertas electori data non est. Videbimus, si quid ad leniendas has asperitates comminisci poterit Bohemiae regina14, eique obsecundabimus. Propositum Gallis fuit posse eo perduci electorem, ut dicat nihil sibi fuisse propositum, quod in fraudem esset regis ac foederatorum. Foederatorum omnem in hoc negotio mentionem Galli rejiciunt.
Longavillanus dux15 aegrotavit; dicitur revalescere. Hispani, qui in illis sunt locis, coeunt ad recipiendam Bingam et Creutznacum.
Princeps Casimirus16 fratrem regium17 non vidit; parat se itineri cum legato18. Vultum habet, partim et mores gentis Austriacae, quae ipsi materna19.
Vicecomes Turenae20 ad Conum, quod inter Taurinos et Villam Francam est, equites nonnullos hostium cecidit.
Ad Norimbergensem conventum misit Luneburgicus21. Dicitur is conventus pecuniarum, quae de Germania exactae sunt, rationes petere a Bavaro22, quod is non tam Germaniae quam suas res agere videatur.
Erfurdiae praefectus23 exiisse dicitur ut Querforto24 et Masfeldo a Saxone25 obsessis subveniat. Bavaricus miles in hiberna rediit.
Galli et Rinfeldum muniunt et commeatus colligunt alendis praesidiis vicinis.
Pergunt dilectus tum in Tiroli, tum in Bavaria missis utroque ab hoste pecuniis.
Mitto quae Rhaeti dixerunt26 in Helvetiorum conventu contra Gallos. Non dixerim eos mentiri omnia, sed profecto ingenti molimine nihil aliud quam mutarunt malum.
148
Si Bannerio27 res prosperas largiatur Deus, id plurimum ad pacem adjumenti erit, quam bonam det nobis Deus, ac tuam, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem servet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7/17 Martii 1640.
Spargitur ab aula rumor electorem Palatinum liberum fore cis paucos dies. Deus faxit, ut id fiat poenitendis neutri legibus. Dicitur aliquid signasse, quod quale sit nescitur.
Bajulus Venetus28 quam citissime jussus ire Constantinopolim cum pecunia omni promissa et auctuario aliquo. Ipse sultanus29 ivit Adrianopolim.
Galli ob crimina captivos omnes ad remigia mittunt, pontes faciunt ex funibus et scirpis, sexaginta molas portabiles ad faciendam farinam, multum commeatus congerunt in Metim, Abbatisvillam et Ambianum.
Videtur hostis mari aliquid contra Galliam tentaturus. Pro Normannia maxime timetur exasperato ut ante seditionibus, ita nunc poenis populo, et incerto quid velit Anglia.
Augetur Gallicus in Burgundia exercitus; pecunia Basileam e Gallia advenit ad DCCL millia francorum; exspectatur alterum tantum.
Ex Creutznaco eximi non potuere nisi sex eaeque leves machinae.
In Palatinatum inferiorem coeunt Beckius30, Mercius31, Verdugo32. Castelli in Cameraco auctum praesidium est.
Rosa33 Franconiam invadit. Comiti Suessionensi34 dies praestituitur, intra quam in Galliam redeat.
De rebus meis spero non displicitura Sublimitati tuae quae scripsi antehac35.
Romae inter se consilia jungunt legati Galliae36 et Hispaniae37 ad accidendam pontificis potentiam.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.