Excellentissime atque illustrissime domine,
Nocte ferme media, quae inter diem Mercurii et Jovis intercessit, D. Chavigniacus2 principem electorem3 e Vincennensi carcere deduxit in domum Anglici legati4, ubi nunc latet velut ignotus, donec digresso hinc principe Casimiro5 transeat in eam domum, in qua primum excipi solent extraordinarii legati. Promisit se e Gallia non abiturum sine regis consensu. Si quid ultra convenit, id et nos et Anglos hactenus celatur.
Feuquerius6 libertatem morte adeptus est quam obiit Theodonisvillae. Ea de causa, ut mutata re, de qua convenerat, Enckefortius7 in carcerem Vincennensem reductus est simulque spes de commutandis ejus opera Hornio8 Waertioque9 evanuit.
Multae adhuc de indutiis tum Italicis tum et universalibus fabulae sunt, sed nihildum apparet. Pontificis potestas in principes ita aperte sperni incipit in ipsa Italia, ut civitas Luccensis fratrem10 et propinquos cardinalis cujusdam11 contra pontificis literas in vincula dederit.
159
Lamilleraei12 pulcher erit exercitus et princeps Arausionensis magna promittit.
Foedus Austriacorum inter se, quod mitto13, ostendit eos neque extra malorum esse sensum neque negligenter in quaerendis malorum remediis. Dabunt nunc operam in futuro conventu Badensi, ut Helvetios sub obtentu foederum antiquorum aut in belli Alsatici societatem pertrahant aut certe jus scribendi militis, commeatus et bello necessaria ab ipsis habeant romanensibus satis pronis ad talia, protestantibus vero anxiis ob suspecta non minus Gallorum quam Hispanorum consilia.
Ut Rhaetorum sibi studia concilient, videntur Austriaci nonnulla de pactis anni 162014 remissuri. Etiam in Suevia Hispanus militem legit; multum frumenti Cellam convehitur.
Ad Brissacum ager conseritur et Basileae Gallico militi vestes parantur; Curtius15 autem apud Bavarum16 est. Is Bavarus et Saxo17 in Thuringia exercitum faciunt, quem Vinariensibus opponant; quorum et quidam male habiti sunt a Würtzburgensi milite.
Longavillanus18 convaluit et dicitur Hochstam ad Moenum oppugnare. Volkmarus19, regis Daniae filius, Bruxellae est et tria millia militum colligit in usum Hispani.
Rex Angliae arbitrum se offert ejus controversiae, quam Batavi cum Danis habent. At Batavis non minus quam Gallis suspecta est Angli Danique arcta conjunctio et splendida illa Hispani in Angliam legatio20.
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae faveat semper.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 14/24 Martii 1640.
Fama hic est hostem abiisse a Creutznaco. Brissaci nummi Gallici cuduntur cum inscriptione: Deus transfert regna.
Liber in cardinalem scriptus21 publico parlamenti decreto comburitur.
Quam Melandro22 donationem bonorum in episcopatu Basileensi rex Suediae23 fecerat, eam rex Galliae confirmat.
Princeps Casimirus cum legato Polonico24 die Martis discedet. Haerebit decem aut amplius dies Bruxellae. Feuquerii vidua25 ab hostibus detentatur, ut libertas quaeratur Enckefortio.
Ad finem Picardicum duo erunt exercitus Milleraei et Chaunii26, qui se jungent, si sit opus. Burdegalensis archiepiscopus27 cum classe it in Mare Internum.
Dux Parmensis28 imperium accipiet in copias principum Italiae inter se pro pace foederatorum.
160
Rex Hispaniae indutias Italiae non vult, nisi et comitatui Burgundiae consulitur. Hispaniae exercitus ad Turcam29 se tenet.
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario.