Serenissima et potentissima regina, cognata colendissima,
Avidissime admodum expectatae vestrae Serenitatis ad proximas nostras2 literae responsoriae3 nobis traditae sunt, ex quibus tam sympathiam propter luctum ex obitu immaturo fratris nostri carissimi, beatissimae memoriae4, conceptum intelleximus, quam de singulari propensione vestrae regiae Serenitatis erga nos nostramque domum hactenus alioquin satis probatam certiores redditi sumus; imprimis vestrae illae ipsae literae nobis abunde testatam faciunt regiae vestrae Serenitatis promptitudinem, dum pollicetur, quod apud serenissimum regem Galliae post communicatam eius resolutionem praesto nobis esse velis. Merito igitur hanc regiae vestrae Serenitatis nunquam satis laudandam benevolentiam, qua nobis prae aliis ad adipiscendas hasce provincias a fratre piissime defuncto occupatas favet, grato acceptamus animo. Et benignae satis serenissimi regis Galliae resolutionis copiam una cum literarum nostrarum denuo nonis Novemb. ad eundem datarum copia, ad quas responsum adhuc praestolamur, regiae vestrae Serenitatis transmittimus5. Quamvis autem ex praefatis literis regiis prioribus spes maxima de promovendo hoc negotio propter fratris piissimae recordationis benemerita nobis facta sit, totum tamen
704
illud hucusque a directoribus exercitus fraterni6 protractum et ad utramque regiam Serenitatem remissum est. Animadvertentes igitur propter eiusmodi directorum moras et excusationes conditionem nostram pedetentim fore deteriorem cubicularium nostrum virum nobilem Heinricum Philibertum a Krosig7 Lutetiam Parisiorum ablegavimus, ut ibidem apud aulam regiam ea, qua solet diligentia et circumspectione, causam nostram ageret eique demandavimus, ut hac in re regiae vestrae Serenitatis legati ibidem perpetui Hugonis Grotii, quam per peculiares literas quoque ad promovendum hoc negotium requisivimus8 ope et consilio utatur. Sed cum summe necessarium esse putamus, ut regia vestra Serenitas sua auctoritate plurimum valitura nobis adsit eandem maximopere rogatam voluimus, ut tanquam faederis socia et testamenti fraterni protectrix apud regem Galliae suo firmissimo subsidio nos adiuvet et per literas deductis rationibus solidissimis cooperari pergat, quo ultimum fratris elogium debito modo exsequi iubeat9. Recusant etiam directores funeris fraterni translationem absque utriusque regiae Serenitatis specialibus salvis conductibus. Cum vero et fas ac nobis fratribusque nostris maxime curae sit, fratris defuncti reliquias ex eius voto hic in avito illustri monumento familiari humari et iustas exequias cum debita solennitate celebrari eaque propter tutum a caesarea Maiestate salvum conductum obtinuerimus, regiam vestram Serenitatem quoque obnixe rogamus, ut tam apud regem Galliae pro impetrando eiusmodi salvo conductu interpellare quam etiam suis ipsius copiis et illarum praefectis serio iniungere haut gravatur, ne nostris cum comitatu, quominus funus per quae vis territoria vicina tuto transvehant, impedimentum suo quocumque praetextu fieri patiantur et funus ubicumque locorum ea, qua par est, reverentia pro merito excipiant. Denique vestram regiam Serenitatem tanquam fraterni testamenti protectricem serio imploramus, ut sub eius auspicio serenissimi regis Galliae decreto interposito legatariis interdicatur, ne sub poena amissionis quisquam propria autoritate legatum apprehendat, sed illud ex heredum legitimorum - nostra scilicet et fratrum - manu iuxta iuris ordinem capiat hocque negotium regia vestra Serenitas prodicto suo legato perpetuo Hugoni Grotio de meliori commendet. Quod si impetraverimus regia vestra Serenitas praeter caetera summo sibi nos beneficio obstrictos esse putet quam hisce cum tota familia regia divinae protectioni commendamus.Regiae vestrae Serenitatis observantissimus
Wilhelmus dux Saxoniae.
Dabatur Vinaria, 11 Febr. anno 1640.
Adres: Serenissimae ac potentissimae principi dominae Christianae, Svecorum Gothorum Vandalorumque reginae, magnae principi Finnoniae, ducissae Esthoniae et Carelliae, dominae Ingriae et cognatae nostrae colendissimae.