Excellentissime atque illustrissime domine,
Ver appetit2, parantur arma et magnus Milleraeo3 exercitus. Commeatuum ad Maseriam congestio facit credi bellum ad Mosam futurum. De indutiis universalibus manent nihilominus sermones et jubet Milleraeus sperari eas ante Junii finem.
Latent adhuc nobis quae princeps elector4 cum Gallis egit; in Anglia ea improbari audio. Comes autem Licestrius5 dubitat, an, si quod foedus Anglia cum Gallis faciat pro
178
restitutione dejectorum principum, id placiturum sit Suediae.Legatus pontificis Guenettius6 dicit abiturum se Colonia, nisi alii legati eo veniant ante exitum Aprilis. Ob id praecepit cardinalis Riceliacus Mazarino, cui dicitur dari episcopatus Massiliensis7, ut se itineri paret.
In Italia sermones sunt de filiabus duabus viduae Sabaudicae8 collocandis in matrimonia propinqui sanguinis, nempe ut spondeatur altera9 cardinali Sabaudio10, altera minor11 filio principis Thomae12; sed non videntur Hispanis haec probari.
Damnatus hic est a parlamento libellus famosus contra cardinalem scriptus titulo de Vitando schismate13 et subjicitur novae censurae censura a quibusdam episcopis ante annum facta adversus Libertates ecclesiae Gallicanae14.
Saxo15, Brandeburgicus16 magno impetu ferri ad pacem dicuntur et, nisi ea in commune fiat, privatis factionibus sibi consulturi.
Hispani Helvetios sollicitant, ut iter et commeatus dent exercitibus, ei scilicet, qui ad Constantiam est, et ei, qui fit in Tiroli. Foedus autem illud inter Austriacas stirpes factum nuper17 minus placet Bavaro18.
Argentoratenses interpellantur a caesarianis, ut paci Pragensi19 accedant. At civitas ista mediam adhuc se gerit, ut et Francofurtum. Franconia autem et Thuringia plenae sunt milite caesariano, Saxonico, Bavarico.
Baccherachi arcem Hispani obsident. Eidem Hispani pro Dunquerca solliciti eam strenue muniunt.
Dux Carolus20 Sirici agit.
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, bellum hoc gubernet ad bonam pacem tuaeque Sublimitatis vitam, valetudinem et consilia prosperet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 21/31 Martii anni 1640.
Est hic Crosigus21 missus a Vinariensibus ducibus22 ad petendam defuncti23 haere-
179
ditatem, sub quo nomine et urbes volunt comprehendere, ut Romani olim in haereditate Attali et Nicomedis24. Sed illis ad defendendam tam laxam interpretationem non satis virium est. Itaque mobilibus puto contentos fore.Elector honorificentius accipietur a rege quam acceptus fuit princeps Casimirus25. Per magistrum domus et officiales regios ei ministrabitur. Solus accumbet. Domesticos habet LXXX. Impendia regi in diem constabunt mille et quingentis francis.
Ab Aeniponte milites MCCCC accessere ad fines Rhaetorum. Veneti sibi metuentes ad eosdem fines aliquid habent militis.
In comitatum Burgundiae Galli quidam irrupere populabundi.
Leganesius26 habet secum militis IX M, Harcurtius27 ferme VI M. Sed et ipse supplementa exspectat et vidua militem conscribit. Tam Alsatiae superioris nobilitas quam ii, qui in episcopatu sunt Argentoratensi, juramentum dixere regi Galliae.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.