Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Egi regi gratias, quod in causa principis electoris2 grata habuerit augustae Majestatis tuae desideria. Praeterea et ipsi et reginae3 significavi gratissimum fore Majestati tuae nuntium de spe nobis divinitus data prolis alterius4 cum votis felicis partus Galliae atque ejus federatorum bono.
Commendavi etiam regi curam pro implenda ultima voluntate ducis Bernhardi5, cujus rei causa nobilem quemdam6 huc misit dux Wilhelmus7, familiae istius caput. Tenui me intra verba generalia. Nam cum defunctus dux executionem testamenti sui non minus Majestati tuae quam regi christianissimo mandaverit et ipse dux Wilhelmus, ut intelligo, ea de re Majestati tuae scripserit, mandata specialia Majestatis tuae opperiar et ea exsequar ea fide, quam Majestati tuae debeo.
Et rex autem et regina recte valent seque Majestatis tuae esse quam studiosissimos significari voluere.
Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, faveat semper augustae Majestati tuae.
Augustae Majestatis tuae obedientissimus subditus
H. Grotius.
Lutetiae, 4/14 Aprilis 1640.
Venit me resalutatum princeps elector, qui se quantum potest favori ac benevolentiae Majestatis tuae commendat.