Illustrissime domine,
Quaecunque hactenus scripsit Excellentia vestra super principis electoris2 negotio, maxime vero quae continentur epistola data 16 Aprilis3, mirifice mihi probantur, tum ob constantem affectum erga diu4 afflictam domum, tum ob prudentissimas cogitationes, quibus utar in tempore. Sed Galli, quantum videre possum, omnia sua clam nos agere volunt idque eos facturos arbitror, donec certi sint de productione Suedici foederis5. Interim magis magisque comperio non probari in Anglia quae elector cum Gallis egit quaeque acturum suspicantur. Ego in Suediam scripsi6, ut habeam in hoc negotio mandata, quae sequar. Elector his diebus testis fuit ac sponsor in baptismo infantis, qui natus est illustrissimo D. comiti Licestrio7. Particeps ejusdem sponsionis fuit virgo Rohania8, quam Gallorum rumores conjugem electori destinant, consortem sacrorum, egregiam forma et ingenio, divitiis vero maximis.
Ab Hibernis duos milliones promissos in bellum Scoticum audio. Videamus, an tanto plus datura sit Anglia quanto est opulentior. Si illud negotium ex aequo et bono componeret rex Angliae seque cum Suedis, Gallis et landgravia9 conjungeret, tanta ad partes accessio brevi nobis pacem datura esset, qualem speramus. Sed Roi10 in Angliam revocatio haud multum mihi placet.
Mazarinus jamjam iturus est Coloniam. Puto venturum eodem Davausium11. Hamburgum mittetur12 hinc, ut arbitror, minor aliquis13.
Multum perculerant hanc aulam tristes de Bannerio14 nuntii. Eam ego recreavi
235
veriora vulgans e literis Excellentiae vestrae atque aliorum. Bavarus15 illum timet. Itaque omnem ad se militem revocasse dicitur. Exspectabimus quotidie ab illis partibus laeti aliquid; neque enim otiabuntur diu tantae copiae.Tirolenses dilectus lente satis procedunt. Exercitui isti ad Rhenum, ut fama est, venturo, praeerunt Melo16 et Hatsfeldius17. Apparent ad Constantiam cohortes aliquae et equitis nonnihil. At ipsa civitas neque contribuere ad bellum neque praesidium accipere neque munitiones novas pati promta est defendens se pactis cum domo Austriaca et cum Helvetiis. Interim Masfeldium arcem virtute Nassavii18 servatam gaudemus depulso Gillio Hasio19 speramusque majora ex fida consiliorum sociatione, quae est inter landgraviam et Longavillanum20. Si res bene curantur, non erit tutus in Westfalia Walius21.
Danus contra territantes se Batavos pari arte grassatur jactatque22 ad fretum orasque suas defendendas ingentia sibi adfore auxilia ab Anglis ac Dunquercanis. Video ita sentire rerum peritos diu abstineri Batavicam plebem ab isto navigatu non posse. Suspicor principem Arausionensem per clandestina colloquia viam quaesiturum transactioni. Quod et Galli optabunt, ne distractae alio Batavorum vires minus adversus Hispanum valeant.
Millereius23 in aulam rediit, ut quae deerant pararentur. Non longe ab eo erunt Castilionaeus24 et Chaunius25 exercitum minorem alternis recturi imperiis. Alium, circa eundem finem, Guichius26 comes habebit. Villaregius27 in comitatum Burgundiae irrumpit, princeps Condaeus28 it in partes Baionae vicinas, ut inde hostem arceat.
In Italia magnae hostium vires; Casale obsidetur. Mittuntur quaedam supplementa Harcurtio29. Sed ea ad depellendum hostem non sufficiunt. Dicitur parari ingens exercitus et classis, utrumque sub imperio archiepiscopi Burdegalensis30. Sed rex neque impendii neque periculi tantum subire vult, nisi et31 ducem puerum Sabaudum32 in Gallia habeat et Monmillanum in sua potestate. Ea mandata, non sane laeta, hinc refert Abbas Mandius33, qui a vidua34 missus huc fuerat, Sabaudica scilicet, quam haec res ob vicinitatem tangit, ut et Italos plerosque mirum quam in tanto periculo securos. Ipsa Mantuana35, cujus est Casale, quin in arcano de permutatione aliqua cum Hispano egerit, non dubitatur.
Pontifex duces creat terra marique et in regno Neapolitano parari dicuntur LXXX galeones, galerae LXX, metu duplici, a Turca36 et Gallo.
Controversiae Romanae cum Gallia libellos37 utraque ex parte pariunt. Videntur
236
autem libellorum pro pontifice scriptores pontifici attribuere jurisdictionem in legatos, quod nulli regum placebit.Constantinopoli Ebrahimus sine aemulo imperium tenere scribitur. Et dubitasse diu, an e domo prodiret insidias metuens, donec conspecto Achmetis mortui38 corpore se sultanum39 credidit dixitque obiisse magnum principem, sed magnum tyrannum. Visirius40 omnium, qui circa eum sunt, captat gratias, ut periculum fugiat.
Quod inducias quam pacem malunt Galli, haud miror. Multa enim tenent aliena. Dubito, an non Suedis idem sit futurum utile, si Galli etiam per inducias dare velint auxiliares pecunias. Sed quomodo Hispanum, quomodo imperatorem eo perducemus, nisi insigni armorum nostrorum felicitate? De Bavaro quae cum multis aliis suspicatur Excellentia vestra non dixerim inania esse. Solent saepe Galli alii nutare, alii nictare41. Νᾶφε ϰαὶ μέμνασ᾽ ἀπιστεῖν νεῦρα ταῦτα τῶν φρενῶν42.
Ex Casalis arce eruptum feliciter.
Veneti suae tutelae consulunt43, collectis octo millibus peditum, equitum duobus.
Ad exercitum Millereii mittuntur molae ad farinam faciendam et pontes portatiles.
Inquiritur in monetae adulteratores. Publicani pro mulctarum compendio offerunt milliones duos.
Millereius obsidionem nobis aliquam promittit ante Maii decimum.
Preces meas ad Deum cum Excellentiae vestrae precibus jungo, ut pacem det bonam christiano nomini Excellentiaeque vestrae secunda omnia.
Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 28 Aprilis 1640.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: red. 5 Maij s. nov. 1640.