Illustrissime domine,
Magno me et dolore et metu concutiunt ea, quae ex Britannia quotidie audimus; quae qualia sunt non scribo. Nam ad vos ista nec minus de propinquo nec minus certo perferuntur. Sed sunt certe talia, ut, nisi subita ibi exstiterit mutatio, nihil boni prospiciam in rebus Palatinis2. Dum Gallia cunctatur sine Anglia quicquam agere, Anglia autem suis motibus distinetur, ego interim e Suedia mandata opperiar; quae ipsa vix est, ut accipiam, nisi forte valde ἀόριστα, priusquam de foedere inter Suediam et Galliam3 aliquid sit constitutum. Sed enim quaecunque in regnis aut imperiis aliis sine nostra culpa eveniunt mala, ea ferre oportet, ut prudenter monet Excellentia vestra, ὡς ἀνϑρώπινα ἀνϑρωπίνως4: bona agere, bona precari. Imperator vix est, ut bonam pacem pati possit, nisi insignis aliqua D. Bannerio5 obtingat victoria aut belli mala in terris sibi propriis sentiat, ut qui Germaniae mala adeo non sua putet, ut etiam eis fruatur. Dux Bavarus6 siquid offerat Palatinis, id vereor, ne sit exiguum.
De colloquiis ad pacem instituendis et Coloniae et Hamburgi, perstat, quantum video, Suedis Gallisque sententia nec puto eos missuros alio. Siquid vero intelligent Norimbergae aut alibi proponi, quod a rebus suis non alienum sit, eo utentur, ut aut ad pacem perveniant aut certe ostendant sua desideria cum communibus desideriis congruere, ut sic belli tam diuturni atque exitialis invidiam a se amoliantur.
Bavaricos suas copias cum caesarianis aut conjunxisse aut conjuncturos puto. Et sic video hic existimari. Nostros quoque credo auctos accessione non modica a Longavillano7 et Hassis. De Lunaeburgicis enim varia sunt judicia, varii rumores.
Principi Arausionensi non quantum vellemus initia conatuum successisse dolendum est. Nam si spei conceptae respondisset eventus, is Gallis quoque ad majora audenda fuisset incitamento. Mari vero nihil eximii nunc aggredi Batavos multi mirantur, praesertim cum Brasiliae res bono ipsis sint in loco et complura naufragia passus sit Hispanus.
317
Cum Dano iidem Batavi, si quomodo poterunt, controversias component et eo tendunt, ni fallor, lenti illi paratus legationis ad Ansiaticas civitates et in Suediam8, quo forte perventura nunquam est aut certe nihil ibi actura, quod longe alia ipsi spectent, alia Suedi.Helvetii stertunt plane. Neque vero aut pontifex aut Veneti negotium sibi esse volunt cum Hispano contenti tenuibus copiis suos fines tutari; ad pacem et hi et illi laborant.
Harcurtius9 castra ad urbem Taurinorum posita permunivit vallo. Hostes conatos in urbem inferre per ripam exigui amnis alimenta et quae bello necessaria repulit caesis eorum LXXX aut amplius insigni virtute vicecomitis Turenae10, qui et vulnus accepit, sed periculo vacans. Creditur Harcurtius auctus et missis a rege copiis et voluntariorum concursu habens jam apud se ferme XIV millia et, si Leganesius11, qui majores habet copias, vi aperta ad oppugnanda castra veniat, obviam ei iturus praelioque certaturus.
Putant Galli etiam in Germania res ad praelium spectare literasque non longe Fulda scriptas habere se aiunt, quae indicent ipsum Longavillanum spe praelii cum suis omnibus ivisse ad Bannerium. Indidem nuntiantur obscura esse Lunaeburgici12 consilia; Bavarum aegrotare13; copias ejus haud dubie esse cum Piccolominaeo14, caesos a praesidiariis Friburgi hostium D, a caesarianis captum Sigeburgum. De Saxone15 et Brandenburgico16 mitti equitatum contra nostros, qui in Silesia Lusatiaque sunt.
In Catalonia et fuisse magna et manere dicitur seditio. Aiunt Galli in ea occisa octo millia Castellanorum et se ad juvandam seditionem invocari. Praesidium, quod est in Nicaea Sabaudiae, auxit Hispanus equite et pedite.
Rex Galliae ad Ambianum est. Benigne admodum ab ipso et cardinali acceptus fuit Ranzavius17. Millereius18 in agro Retelico est etiamnum habens secum X ferme millia. Partem enim magni ejus, quem habuit, exercitus dedit Castilionaeo19; partem amisit morbis et improsperis excursibus. At ipse Castilionaeus non longe ab Hesdino agit. Creditur hic obsidium aliquod coeptaturus; Millereius autem ingressurus in hosticum, ut vires Hispani distrahat.
Deus cuncta haec ad quietem dirigat orbis christiani.
Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 9 Iunii 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Hagae 6/16 Iunni M.P.