Excellentissime atque illustrissime domine,
Princeps elector2 a febre sua expeditus valet rectius, utinam et res ejus, quae adhuc in
320
morbo cubant, incerto adhuc quem post tot motus finem accepturae sint res Angliae, ex quibus deliberationes Gallicae, ipsius negotium quod attinet, pendent.Interea non cessant arma diversis in locis. Harcurtius3 jam castra sua vallo munivit. Additur hostem aggressum inferre alimenta et bello necessaria in urbem per ripam amnis exigui, sed repulsum cum clade octingentorum aut amplius hominum insigni virtute vicecomitis Turenae4, qui et vulnus acceperit, sed citra mortis periculum. Jam e Gallia non pauci, partim qui in numeris sunt partim voluntarii, ad Harcurtium pervenere, ita ut habere credatur XIV hominum millia. Quod si Leganesius5 magnis ad Astam contractis copiis vi omni oppugnatum castra veniat, creditur Harcurtius ei iturus obviam.
In Catalonia ingens fuit seditio; credo tamen a fama eam augeri prodente octo millia Castellanorum occisa et Gallorum auxilia a conjuratis invocari.
Rex Ambianum it. Bene excepit Ransovium6. Mileraeius7 adhuc in Reteliensi est agro cum decem ferme millibus; nam partem suorum jussus est tradere Castilionaeo8 - qui non longe ab Hesdino est -, partem amisit morbis et pugnis infelicibus.
Hispanus Nicaeam in Sabaudia magno firmavit praesidio equitum peditumque.
Sunt hic literae scriptae non longe a Fulda, quae nuntiant ipsum Longavillanum9 cum suo exercitu in itinere esse ad Bannerium10 omniaque ad praelium spectare; sociatos jam cum caesarianis Bavari milites; ipsum Bavarum11 aegrotare; a militibus praesidii Friburgici caesos quingentos caesarianorum; a caesarianis captum Sigeburgum; Luneburgici12 obscura adhuc esse consilia; a Saxone13 et Brandeburgico14 missos equites adversus nostros, qui in Lusatia Silesiaque sunt. His nihil quod addam habeo, Excellentissime et illustrissime domine, praeter vota pro re communi et pro bona valetudine Sublimitatis tuae consiliorumque ejus successu prospero.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 9 Iunii novi Cal. 1640.
Castilionaeus Bethunam aut Airam obsessurus videtur. Observant eum Silva15 et Lamboius16, qui inter Cameracum et Atrebatum habent octo peditum, duo equitum millia. Dux Carolus17 undecim millia secum habere dicitur, contra quem nondum satis paratus est a copiis Halerius18, nec Villaregius19 ad invadendum comitatum Burgundiae.
Pestilentia gravis est in Languedocia. In urbe Turonum novum vectigal placandae plebi abolitum est.
Dicitur de pace agi inter Hispanos et Gallos Pampelonae.
Hagenavia insidias hostium evasit.
321
Leganesius habere putatur XVIII M militis, in urbe Taurini. Cum principe Thoma20 sunt septem millia praeter oppidanos. Mitto narrationem rerum ad urbem Taurinorum gestarum21.